BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Gn » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 59

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


pla sunt plurima. Nec pauciora de 'dure'. Quintilianus in
primo: 'Dure videtur struxisse Pacuvius.' Ex quo illud conse-
quens est, cum falso proposuerit, rationemquoque ruere quam
subiecit. Nihil enim in his adverbis factum est euphonie causa;
et alioquin quid suavius est in hac voce 'firmiter', 'duriter',
quam in illa 'firme', 'dure'? Verum quid disputo, de quo
pronuntiatum est? Diomedes grammaticus, haud scio an ut
prior sic maior Prisciano, de hac utraque questione sententiam
fert, inquiens: 'Quedam nomina in us terminata, que ex se bina
adverbia faciunt, ut est veterum auctoritas: transit enim in
quibusdam rationem et aliter ipsa enuntiat, aliter consuetudo
usurpat; nam 'navus' 'naviter' dicunt, quod nos 'nave', item
'duriter', quod nos 'dure', 'largiter', quod nos 'large'.
' Quod
si, ut Diomedes ait, mutatum est 'naviter' in 'nave' et 'duriter'
in 'dure', ergo si euphoniam sequimur, suavius quiddam est
in posteriore voce quam in priore. Dixi suavius in voce, non ut
hic suavium liguritor qui suavitatem ponit in auribus, non in
voce, cum dicere debuerit 'aurium voluptati consulens': ita
enim Cicero ait (quem imitari voluit in Oratore, si modo hunc
librum legit): 'Sed consuetudini auribus indulgenti obsequor'
et statim post: 'Impetratum est a consuetudine ut peccare suavi-
tatis causa liceret
' et in eodem loco: 'Voluptati aurium mori-
gerari debet oratio.' Et quoniam de euphonia loquimur,
velim mecum recognoscas quid inter meum Quintilianum et
tuum Priscianum, si tuus est quem ignoras, intersit in hoc gram-
matice vocabulo. Ille uno verbo transtulit 'vocalitas', hic, velut
fastidiens munitam ab altero viam, transtulit duobus 'bona so-
noritas': in qua interpretatione primum vitium est quod unum
nomen in frusta divisit, et si grece εὐωνία ex duobus constat,
tamen aliud est esse duo nomina invicem distincta, aliud duo
que in unum coaluerint et laus lingue latine est grecam pro-


pagina successiva »
 
p. 59