BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Respublica » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 60

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


proprietatem gratiamque in trasferendo vel equare, vel, quod
optabilius est antecellere. Deinde cum vox dicatur φωνή
potius quam sonus qui dicitur ψόφος, maluit a 'sono', qui non
solius oris est, quam a 'voce' que ab Aristotele propria oris esse
censetur, postremo a 'sonorus', quo vehementia soni significa-
tur, deducere, quod dictu absonum est. At vocalitatis suavem
quandam et plenam ex ore in auribus sedentem significat voca-
buli appellationem.
«ὐEt principio quidem cuniculi uni erant. Et hocquoque ex
illa tua laurentana grammatica depromptus est, qui ignoras
non posse dici 'unos cunicolos' cum 'cuniculum' singulari nu-
mero dicamus. Vegetius: 'Inventum est remedium per noctem
sub fundamentis muri cuniculum fodi
'. Item alibi: 'Aliud ge-
nus expugnationis supterraneum atque atque secretum quod cuni-
culum vocant a leporibus, qui cavernas sub terris fodiunt, ibi-
que conduntur.
' Sic et Caesar, sic Curtius.
» Subiicisque
horum tria exempla in numero singulare, o lepus atque cuni-
cule cavernarum amator. Nunquid non in plurali reperitur hoc
nomen? Ut Cicero, tertio Officiorum: 'Si pater cunicolos agat ad
erarium, iudicabit ne filius?
' Et alibi milies. At 'unum cu-
niculum' dicere debui, non 'unos', cum sit huic nomini nume-
rus singularis. Reprehendisses isto modo, talpa, non cunicole,
qui talpinos oculos habes ignorantie membrana obductos, ad
quod tibi respondere poteram me sic dixisse 'unos cunicolos'
pro 'unum', ut 'binos scyphos' pro 'duos' et 'utrosque' pro
'utrunque' et 'une' pro 'una' M. Tullius, qui in Verrem sexta
sic ait: 'Scyphos binos habebam, iubeo promi utrosque' et ali-
bi: 'Duplices similitudines esse debent, une rerum, altere ver-
borum.
' Sed simpliciter et ut res est potius respondebo me
sic dixisse 'unos cunicolos' ut Titus Livius 'binos': neque enim


pagina successiva »
 
p. 60