BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Col » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 62

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


Cicero: 'Si predonibus pactum pro capite pretium non at-
tuleris, nulla fraus est, ne si iuratus quidem non feceris.
' Et in
eodem loco: 'Actius: iuravi lingua, mentem iniuratam fero.'
Livius: 'Adeo ignavissimos hostes magis timetis quam Iovem
Martemque per quos iurastis? At ego iniuratus aut victor re-
vertar aut prope te hic, Quinte Fabi, dimicans cadam.
' De 'co-
niurare' et 'coniuratis' supervacuum est afferre exempla.
Quare si ex 'coniuro' dicuntur 'coniurati,' quid est quod mirere
'conspiratos' fieri a 'conspiro'? Nam quod ais 'conspirantes'
fuisse dicendum, tum non est ratio, nisi 'conspiratos' probes
ratione dici non posse, tura stultissima ratio, quia ista voce signi-
ficantur qui conspirant, ut coniurantes qui coniurant nunc, non
qui coniuraverant. At ego de iis loquor qui conspiraverunt:
quos quo nomine dicemus? nonne 'conspiratos'? ut eos qui
coniuravere 'coniuratos'. Vides ut rationes tuas confuto doceo-
que me grammaticum esse, non te. At enim inquis me
exemplis defici. Accipe igitur me non modo grammatice, sed
latinequoque locutum. Suetonius in Vita Cesaris sic ait: 'Assi-
dentem conspirati specie officii circumsteterunt
' et in Neronis:
'Multa et inania, verum non abhorrentia a natura sua creditur
destinasse successores percussorum summittere exercitus et
provincias regentibus quasi conspiratis
' et in Galbe: 'Sed ex-
tractis rumoribus falsis, quos conspirati, ut eum in publicum
elicerent, de industria dissiparant
' et in Domitiani: 'Cunctanti-
bus conspiratis quando et quomodo, idest lavantem ne an ce-
nantem aggrederentur.
'
«In castra versus. Nunquam apud historicos repperi hu-
iusmodi barbariem, sed vel 'versus castra', vel 'ad castra versus',
vel 'in castra' sepius, et hoc vitio uteris pene omnibus in locis,
ignarus quam vim habeant he prepositiones.
» Si historicos
non omnes legisti, quid mirum apud eos te non repperisse? Sed
mentiris: repperisti; verum non cuiuslibet est venam auri re-


pagina successiva »
 
p. 62