BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Respublica » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 63

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


pertam intelligere. Prius tamen quam pro me respondeam, idest
ubi repperi ostendam, volo correctionem tuam correctoris more
rimari. Iamprimum, quem auctorem habes latine dici 'ver-
sus castra', cum semper post ponatur 'versus', ut 'tenus', que-
madmodum in Elegantiis tradidi? Ad hec, quis te docuit
ita magnam differentiam esse inter 'eo in castra' vel 'eo in ur-
bem' et 'eo ad castra' vel 'eo ad urbem', ut mihi id exiguum
cerebelli quod tibi erat propter odium invidiamque profligare
videaris? Cum ad hec responderis, opinionem cuius sequa-
ris indicato, qui vis 'versus' esse prepositionem, num Donati?
num Servii? num Prisciani? Non potes id dicere. Ergo stulti-
tiam tuam secutus es que facit ut dicas me non 'admittere vi-
tium', sed 'illo uti'. Quod siquando dicitur quis uti vitio, id
fit cum de industria facit, nec in voce peccat, sed rei vitio vult
uti, quale est quod philosophi rhetoricam criminantur uti vitiis,
utputa affectibus quos vitia censent. Audi itaque quid in-
quit Priscianus: 'Orientem versum et occidentem versum, utro-
que versum: hec enim composita esse videntur, cum sub uno
accentu proferantur; melius tamen dicemus quod inclinant su-
pra posita nomina
' et iterum postea: 'Sunt quedam unam loci
significationem habentia, que est ad locum, ut 'horsum', 'seor-
sum', 'deorsum', 'sursum', 'sinistrorsum', 'dextrorsum'. Simi-
liter adverbia ostenduntur composita, nisi dicamus quod 'versus'
inclinat sibi supra posita nomina.
' Nunc pro me tibi cum
Cicerone respondeo, quem non minoris quam historicum facies,
qui in Lelio ait: 'Qui primus in forum versus instituit agere cum
populo
'. An dices 'versus' participium esse? Accipe de
femina dictum, ut adverbium scias esse, accipe ex historico,
accipe ex maximo, accipe ex tibi lecto, accipe ex huius libro
primo, ut fatearis te aurum quidem invenisse, sed aliud putasse.
Livius igitur inquit: 'Ex superiore parte edium in novam viam
versus (habitabat enim rex ad Iovis Statoris edera) populum
Tanaquil alloquitur
'. Corneliusquoque Celsus, libro sexto: 'Su-


pagina successiva »
 
p. 63