BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alighieri, Dante - Divina Commedia » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 12

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


atque historia ratione sum usus? Ita decet inter litteratos, inter
amicos, inter bonos agi? Verum si vis modeste audire et
equior esse iudex quam adhuc fuisti, fateberis nonnulla me ra-
tione dubitasse, ut non modo intra parietes, sed in lucequoque
debeat tolerabile videri factum meum, tum arte, tum analogia,
tum auctoritate. Etenim Servius grammaticus ita scriptum
reliquit: 'Sed et multa alia usus contra antiquitatem vindicavit.
Illi enim 'parsi' dicebant, nos dicimus 'peperci'
.' Hoc Servius
pro arte tradidit: quod si igitur 'parsi' in usu non est, nimirum
nec 'parsum' quod ab illo descendit. Quod cum ita sit, ad
supinum preteriti alterius recurrendum est, quod quale sit ana-
logia docet, quod est 'parcitum', sicut a 'poposci' 'poscitum'
et a 'didici' 'discitum', ut est apud Apuleium. Quem ipsum
Apuleium si Priscianus auctorem habet in 'discitum', cur ego,
quod ad auctoritatem attinet, Hieronymum non habeam aucto-
rem? qui sic ad Heliodorum scribit: 'Qui te iurasti non patri
parciturum esse, non matri
'.» Vix hec dixeram, cum ille
insanire cepit et Hieronymum carpere tanquam indignum quem
imitemur. «An eum lectitasti?», inquam. «Ne vellem quidem
afrum et barbarum lectitasse!» «Si non legisti - inquam - quo
pacto damnare potes? Sed facile laberis in noticia clarorum
scriptorum: in invectiva volebas Virgilium esse qui non erat et
nunc Hieronymum, qui non afer seu africanus - sed Augusti-
nus -, verum nequaquam barbarus fuit; quorum neutrum,
quantum intelligo, satis cognitum habes.» «Ac ne cognitum
quidem habere velim, nec ecclesiasticum aliquem, quorum
auctoritas nullius in grammatica momenti est.» «Quid,
maioris ne - inquam - est Apuleius? Ne de eo dicam opere quod
de asino aureo blateravit!» «Quid blateravit ais? - inquit - Hie-
ronymus potius ipse blateravit eiusque similes, qui 'parcitum'
dixit.» Sub hec ad alia magis stomachosa cum pergeret, «Non
est - inquam - causa cur Hieronymo convicium facias, quasi


pagina successiva »
 
p. 12