BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De sensu et sensibilibus » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 64

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

per eam homo deligatur in id latus versus cuius auris commodo
laborat
'. Sed nullum profecto fuerit accommodatius exemplum
quam illud Plinii de corvo sutoris exanimato per invidiam domi-
ni ab altero sutore vicino (quandoquidem cum gente mihi sutoria
res est). Ita enim ait: 'Is mature sermoni assuefactus, omnibus
matutinis evolans in rostra in forum versus Tiberium, dein Ger-
manicum et Drusum Cesares nominatim, mox transeuntem po-
pulum romanum salutabat
'. Barbari ne igitur Cicero, Li-
vius, Celsus, Plinius existimandi sunt? cumque iis Laurentius,
qui illos est secutus auctores? An vos uterque barbarissimi, quos
intra quatuor versus sepius quam quater peccasse convinco?
Quo magis audebo hoc elegantie preceptum tradere: cum urbium
aut regionum nominibus citra prepositiones utendum hoc adver-
bio, ut 'Megaram versus', 'Italiam versus', cum ceteris adiuncta
prepositione, ut 'in viam versus', 'in forum versus'.
IX «Hactenus de latinitate dictum sit. Potest enim satis in-
telligi ac iudicari ex his qualis grammaticus sis, qui te in ea re
Prisciano superiorem putas.
» Dummodo non dicas me ullo
in loco me ipsum superiorem aut parem Prisciano fecisse, non
laboro quod ais me ita de me sentire. Nam de alieno animo ut
improbo quempiam iudicare, apud eos quibus non probat ma-
gis declarat suam quam alterius improbitatem.
«Nunc explanationem, que est altera elegantie pars, spe-
ctemus.
» Nescio an lectores te accusaturum vitia mea, an tua
potius audituros se arbitrentur, cum nullum meum hactenus,
plurima tua audierint.


pagina successiva »
 
p. 64