BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 66

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


pro diversis exemplis protulisti, 'ceteri omnes' et 'ceteris omni-
bus'. Sed malui te ut malum virum reprehendere, qui me bonum
virum appellas.
«Alfonsi primigenii. Hoc verbum novum est, quod, ut a
navi scopulus, sic a disertis hominibus fugiendum est. Id au-
tem a Varrone, ut arbitror, suffuratus es, sed verbi vim ac pro-
prietatem non intellexisti: ille enim primigenia verba primarie
positionis, idest a nullo derivata appellat, quod verbum in istum
sensum nisi impudenter transferre non potes. Si 'primogeniti'
dixisses, usitato, vulgari tamen et non eleganti vocabulo usus
esses. Sed quis est tam verborum inops, te excepto, qui nesciat
'primogenitum' per circuitionem honestius explicare? Cum il-
lum vel 'e regiis filiis natu maximum', vel 'maiorem fratrum',
vel 'inter regis liberos etate antecedentem' dicere possimus. Sic
et Cesar etc.
» Subiicisque ex Cesare, ex Iustino, ex Livio
exempla, quorum primus dixit 'ex duobus filiis maior et ex dua-
bus filiabus que etate antecedebat', secundus 'ex multis filiis
maximus natu', tertius 'ex duobus filiis maior'. Ante omnia pro-
batione affers preceptum Cesaris ex primo De analogia libro
qui ait: 'Tanquam scopulum fugiamus infrequens atque insolens
verbum
', quod tu preceptum solita stultitia corrumpis, qui non
de omni novo verbo, ut dicere volebas, sed de hoc solo fugiendo
dixisti. Quid igitur? Est ne novum hoc verbum? Minime,
tuo ipsius testimonio, o hominem mentecaptum, qui fateris a
Varrone usurpatum. At enim non proprie sum usus, quia non
in illum sum usus sensum: quasi vero non liceat significatio-
nem mutuari e proximo et quasi non aliter accipiatur hec dictio.
Disce igitur quam vere sentias, quam vere reprehendas, quam


pagina successiva »
 
p. 66