BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Phaedrus » Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 67

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


apte contra me auctores afferas, postremo quam livianus sis, ut
videri vis, quemadmodum Prisciani familiaris. Is, libro
XXXIV, ait: 'C. Scribonius et C. Domitius qui pretor urbanus
eamdicavit. Et edem Fortune Primigenie in colle Quirinali de-
dicavit Q. Martius duumvir ad idipsum creatus.
' De hac ipsa
Fortuna inquit Cicero De legibus: 'Vel primigenia a gignendo'.
Est ne hec significatio idem quod primitiva et primarie positio-
nis et a nullo derivata a nulloque genita, an idem quod primo-
genita? Quid adeo parum studiosi estis, ut nec in priscis monu-
mentis legeritis, nec apud libellos a quibusdam de huiusmodi
vetustate confectos primigenius primigeniaque pro primo pri-
maque liberorum? Nonne in alium sensum quam est ille
Varronis Pompeius Festus, quem nonnunquam probationis loco
affertis, exponit, inquiens: 'Primigenius sulcus dicitur qui in
condenda nova urbe tauro et vacca designationis causa impri-
mitur
'? Habetis ergo contra vos precepta, exempla et eam
quam pro vobis attulistis auctoritatem. At cur potius 'primige-
nius' quam 'primogenitus', quod usitatius erat, dicere malui?
Profecto non eo fastidio quo vos putidi, qui ob id solum existi-
matis inelegans, quia apud solos ecclesiasticos reperitur, quos
vulgares appellatis: quos si voluissem nunc imitari, forsitan car-
peretis quod non potius antiquitatem imitatus essem, quam
semper videri vultis amplecti. Nam rationem certe ignoratis
quam vos docebo. Discite a me quemvobis hostem effecistis:
fas est et ab hoste doceri, quos etiam si nolitis docebo (non
enim inimicus inimicis vobis, et si hostis sum, ut de malemeritis
benemerear; quippe hoc dicere pro mea nunc defensione non
cogor). Primum latina nomina cum componuntur non o,
quod grecum est, sed i amant: ut enim illi dicunt 'discophorus',
'pastophorium', 'theologus', 'sarcophagus', 'protomartyr' et si-
milia, quo de genere est 'protonotarius', ex priore parte grecum,
ita nos 'armiger' 'penniger', 'corniger', 'lucifer', 'auricomus',


pagina successiva »
 
p. 67