BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Boccaccio, Giovanni - Decameron » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 69

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


confutante: 'Si non est apostolus, tertius nescio quis Iacobus
est putandus frater Domini, et quomodo tertius ad distinctio-
nem maioris appellabitur minor, cum maior et minor non inter
tres, sed inter duos soleat prebere distantiam?
' Sed quid alia?
Nonne superiora trium auctorum exempla que ipsi adversarii
afferunt testantur de duobus dici maiorem, de tribus pluribus
ve numero maximum?
«Ceteri multo plures sequentur. Nunquam hec duo co-
niuncta repperi, videlicet 'ceteri plures', nec sine vitio dici posse
existimo. Melius si, prima dictione suptracta, illud tantum dixis-
ses 'multo plures sequentur': nam hoc nomine nisi in rebus
certis ac diffinitis non utimur. Nisi forte putas, si rex in senatu
dicat: «unus loquatur, ceteri audiant», de absentibus etiam dici,
vel de hisquoque qui nondum nati sunt. Cum igitur libri quos
polliceris nondum a te scripti sint, 'ceteri plures sequentur' di-
cere vitiosum est.
» Somniare mihi, non loqui videris, ista
quam profers ratione et eo magis quod quid impugnes non li-
quet, fraudata meorum parte verborum que tamen extra histo-
riam sunt in vacua illa, ut superius dixi, pagina, quorum hec
ultima fuerunt: 'Ceteri de gestis ipsius Alfonsi multo plures
sequentur.' Que verba nunc iste cavillatur, quod a me non-
dum scripti sint libri, ideo non recte dici 'sequentur', quia non-
dum sequuntur. O vespertilio tenebris quam luce melius utens!
Non 'sequuntur' dixi, sed 'sequentur', quanquam etiam si 'se-
quuntur' dixissem, quid vitii in sententia esset? quid absurdi-
tatis in verbo? quid rationis tibi ad illam propositionem quod
'ceteri' et 'plures' coniunxissem? Que tamen non male, ut
tu male sentis,
stultissimo stultior,
ut ait Plautus, sed optime coniunxi meliusque multo quam tu
dixisti pro 'definitis' 'diffinitis'. Nam quis vel perfectorum ora-
torum tale genus loquendi refugiat? 'Assunt tibi, rex, milites


pagina successiva »
 
p. 69