BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De iuventute et senectute » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 71

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

unquam prevaricari, neque litem intelligo in qua pars utraque
idem velit.
' Seneca, De naturalibus questionibus: 'Hec in univer-
sum de ventis diximus.
' Plinius, libro XVI: 'Nunc celeberrimis
arborum dictis quedam in universum de cunctis indicanda sunt
'
et de eadem re libro sequenti: 'Ante omnia in universum et que
ad cuncta arborum genera pertinent in commune de celo ter-
raque dicemus
' et in eodem: 'Et de arboribus quidem fructus
gratia serendis inserendisque in universum sunt dicta.
' Vi-
des quot et quantos auctores tibi ignotos ostendo, alumno bo-
narum litterarum, aut potius bonarum caprarum, cum tuo Pa-
normita, qui velim vicissim ostendatis quibus in litteris, aut
quibus in litoribus scriptum pro hac significatione legatis 'in
genere'.
«Cum multum in prima, tummulto plus in posteriore parte.
Quis te hoc modo loqui docuit, barbare, ut 'primum' et 'poste-
rius' correlativa facias? Hoc ne pueri quidem ignorant, gram-
matice rudimentis imbuti, 'primum' et 'postremum' vel 'se-
cundum' et item 'prius' et 'posterius' corresponsiva esse, non
autem 'primum' et 'posterius', siquis proprie loqui volet.
»
Quid? siquis loqui proprie nolet, non erunt ista correspon-
siva et correlativa? Ubi tu hec tam propria, tam nitida, tam la-
tina vocabula comperisti, barbarie hostis, immo hospes? Ubi
etiam 'rudimentis' pro 'preceptis'? cum docti nomen hoc pro
principiis quibusdam accipiant, ut 'ponere rudimenta militie'.
Per hec probavi te barbarum esse, qui ex intima plebeii sermo-
nis fece vocabula hauris; nunc probabo me non talem esse.
Nam quid obest quin ita dicamus: 'Que continentur in
hoc primo libro ad posteriores etiam spectant'? Item: 'Instituo
heredes mihi nepotes ex filio: eum quidem qui primus nascetur,
quem nomine meo appellari volo, ex besse; qui autem posterius
ex triente; et si plures fuerint, ex equis portionibus.' Ac
ne aliunde que infinita sunt et obvia repetantur exempla, audi
quid de hac re precipiens in tertio de Elegantia libro dixi: 'Primi


pagina successiva »
 
p. 71