BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Col » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 73

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


«Rex aliquandiu cum prolem non sustulisset. Si non susce-
perat ex uxore liberos, male a te dictum, cum 'tollere' 'enutrire'
significet; si vero susceperat, recte. Iuvenalis:
tollere dulcem
cogitat heredem
.
Terentius:
Quicquid peperisset decreverunt tollere

Quid primum in Fatuo fatue dictum castigabo? cum in
pauculis verbis tot peccata committat. Volo illud quod non tam
exigue doctrine quam exigue prudentie est primum notare. Nam
quis, huiusmodi criminis incertus, in iudicium quempiam vo-
cavit? Si ais te occidisse hominem, cedis te accuso, sin negas,
non oportuit te vocatum in iudicium neque tibi negocium exhi-
bitum. O calumniator, o Fatue, cur me accusabas? An quod
sperares reum, si negando posset elabi, crimen esse confessu-
rum? Nec minoris que sequuntur imperitie, quam hoc im-
prudentie et impudentie. Unum, quod cum Nonius velit a 'fero'
fieri preteritum 'sustuli', tu utique a 'tolto' fieri ais; alterum,
idque multo gravius, quod ignoras 'tollere', sive 'sustulisse li-
beros' esse idem quod 'suscipere', sive 'suscepisse liberos', et,
quo sit insignior imperitia tua, testimonium contra te profers et
gladium quem in hostis pectore defigere vis temulenta manu
in tuo defigis. Audi itaque quid de isto verbo in Elegantiis
tradidi: 'Sustuli filium, idest suscepi filium, item sustuli filium,
idest educavi, et ab utroque fit sublatum, primum est a tollo,
quod est capio, secundum a tollo pro educo.' Paulus: 'Tamen
intelligendum est de iis legem sentire, qui liberos tollere pos-
sunt. Itaque si castratum libertum iureiurando quis adegerit,
dicendum est non puniri patronum hac lege.
' Et Quintilianus:
'Cupidus ego liberorum uxorem duxi, natum sustuli filium, edu-


pagina successiva »
 
p. 73