BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Porphyrius - Isagoge » Aristoteles - Oeconomica » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 74

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

cavi, in adulescentiam perduxi.' Aliud est igitur hic 'sustulisse'
et 'educasse'. Et alibi: 'Qui ex duobus legitimis alterum in ado-
ptionem dederat, alterum abdicaverat, sustulit nothum?
'
Ociosum sit pluribus exemplis uti, que sunt infinita, cum suo
ipsius testimonio confutetur: nam Iuvenalis de suscipiendo sen-
tit herede, non de educando. Quis enim de herede qui filius sit
educando deliberet, cum sit dives? Nam ita inquit:
Sed placet Ursidio lex Iulia, tollere dulcem
cogitat heredem, cariturus turture magno
mullorumque iubis et captatore macello
.
Statimque post:
Quid fieri non posse putas, si iungitur ulla
Ursidio? si mechorum notissimus olim
stulta maritali iam porrigit ora capistro,
quem totiens texit perituri cista latini?
Quid quod et antiquis uxor de moribus illi
queritur? o medici, mediam pertundite venam!

In quibus versibus Iuvenalis ait Ursidium, tanquam pla-
ceret sibi lex Iulia de adulteriis, desistere velie de hoc crimine
et ducere uxorem procreandorum liberorum gratia. Certe A-
lexander ex uxore liberos non educaverat, atqui apud Curtium
ait: 'Ego ipse Ortoxartis Perse filiam mecum matrimonio iunxi,
non dedignatus ex captiva liberos tollere.
' Sicut de Neronis pa-
tre Suetonius: 'Decessitque Pyrgis morbo aque intercutis, subla-
to filio Nerone ex Agrippina Germanico genita.
' Pater Neronis
filium vix vidit, Alexander ne vidit quidem, utpote nondum
natum. Papinianus, libro XXXI, de legatis et fideicommissis se-
cundo: 'Mando mee filie pro salute solicitus ipsius, ut, quoad
liberos tollat, testamentum non faciat: ita enim poterit sine pe-
riculo vivere.
' Sed quid iterum ad exempla revolvimur, quasi
necessaria?


pagina successiva »
 
p. 74