BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Col » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 78

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


facit, que elocutio abest a verbis tuis ut toga pro togatis. Id si tu
putas parum honestum, non nominis boni, sed hominis mali
atque corrupti culpa est, ut siquid tibi bene oleat, quod ceteris
male olet.
«Ceteras naves in salum deducit. Erras, bone vir, quod
'in salum' addidisti, cum 'deducere' simpliciter sit de terra in
mare navim emittere.
» Poteram respondere non ex terra
deductas naves sed ex portu. Salum enim vocatur quod maris
extra portum est, ventis obnoxium, ἀπὸ τοῦ σαλευέσθαι. Sed
ego volui significare naves non modo emissas ex terra, sed etiam
ex portu et in liberum mare, quod declaratur ex superioribus
verbis: 'Et eo diligentius naves instruit ornatque, quod hispanas iam
in salo esse audiebat, quas fallere totiens in traiectu non poterat.'
Ceterum, quandoquidem Virgilium mihi protulisti, cur is
dixit:
et litore celsas
deducunt toto naves?

Certe ut significantius loqueretur. Quid igitur quam ob causam
liceat addere locum unde emittuntur, non ob eandem licet ad-
dere locum in quem emittuntur? iam vero eadem natura
significandi est in 'subduco' que in 'deduco' satisque est dicere
'subducte sunt naves', ut idem:
Quassatam ventis liceat subducere classem.
Atqui Livius inquit: 'Naves Antiatium partim in navalia Rome
subducte, partim incense.
' Eadem ratione ego dixi 'in salum
deducte' qua hic 'in navalia subducte'; et sicut ipse non dixit
'subducte in terram', ita nec ego 'deducte in mare'. Quid
quod etiam 'in mare deduci' reperitur? ut apud eundem, li-
bro XXVIII: 'Die quadragesimo quinto quam ex silvis detracta
materia erat, naves instructe et in mare deducte
' et apud Septi-
mium, de bello troiano scriptorem elegantem: 'Dein Greci veriti
ne per moram interventu hyemis, que iam ingruebat, a navigan-


pagina successiva »
 
p. 78