BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 80

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


et in Plinio aliisque nonnullis et in iure civili notus est hic ser-
mo. Accedam propius. 'Ter tantum', 'quater tantum', 'quin-
quies tantum', 'sexies tantum', 'vicies tantum' in quo differt a
'bis tantum'? Profecto nihil. Ergo, probatis illis, hocquoque
tanquam simile probatum erit. In primo testis est Plautus in
Persa:
Ter tanto peior ipsa est quam illam tu esse vis.
In secundo Irtius seu Oppius, commentario gestorum Cesa-
ris, XIII: 'Peditum ac levis armature quater tanto.' In tertio et
quarto Cicero in Verrem: 'Reperietis quinquies tanto iudices
istum quam quantum ei in cellam sumere licitum sit, civitatibus
imperasse
' et in eadem: 'Sexies tantum quam quantum satis sit
ablatum esse ab aratoribus.
' In ultimo Plinius, libro XIV: 'Ma-
roneum vicies tanto addito aque miscendum Homerus prodidit.
'
Ut iam 'bis tanto' dici posse sit improbissimum negare. At
exemplum huiusquoque exigitis. Quid, si proferam, quo tandem
convicio digni estis? Nonne bis tanto ac ter, quater, quinquies,
sexies, vicies tanto quam quanto me lacessistis? Legistis ne Vir-
gilium? Nomen ne illius vobis auditum est? Non reor: abditus
auctor est, apud raros versatur in manibus. Quid eius commen-
tatorem Servium? Hunc vero multo minus: quis enim famulum
notum habeat, cui sit eius dominus ignotus? Ex me ergo
utriusque verba audietis.
tum Tartarus ipse
bis patet in preceps tantum tenditque sub auras
quantus ad ethereum celi suspectus Olympum
.
Quos versus ita Servius exponit: 'Hoc autem dicit: Tartarus
ipse bis tantum in preceps patet et tendit sub auras quantus est
suspectus, id est altitudo, ad Olympum.
' Vultis apertius exem-
plum, si quod esse apertius potest. Plautus in Amphitrione:
Bis tanto amici sunt inter se quam prius.


pagina successiva »
 
p. 80