BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 81

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


Idem in Menechmis:
Ego tibi redimam bis tanto pluris pallam quam voles,
et in Mercatore:
Immo bis tanto valeo quam valui prius.
«At Maurus cum ad primum conspectum totius classis ali-
quantulum vela demisisset, nonnihil vel in deliberando vel in pre-
parando se ad bellum cursum repressisset
. Crassus nimium est
error tuus, si 'bellum' a 'prelio' differre non putas, cum 'bellum'
totum discordie tempus sit, 'prelium' vero cum manus conse-
runtur. Ita fit ut in uno bello plura prelia committantur.
» Si
nunc a me erratum est, in Elegantiisquoque erratum est, ubi
hanc differentiam tradidi. Nunquam ne 'bellum' pro 'pre-
lio' accipitur? Quid ergo significationis habet 'commissum est
bellum'? apud Frontinum: 'Unde etiam preclara victoria com-
misso statim bello peracta est
' et apud Livium: 'Bellum haud
memorabile in Algido cum Equis gestum, fusis hostibus prius
pene quam manus consererent.
' Aut 'initum est bellum'?
apud Quintilianum de apibus loquentem, in quas propria illa
belli significatio vix cadit: 'Illas maiorum pectorum totis pro
rege castris procurrere et finire bella mortemque honestam pro
duce oppetere
' et Curtium: 'Ad cuius conspectum et hostium
animi labare et Macedones acrius bellum finire ceperunt.
'
Aut 'patrari bellum'? apud Salustium: 'Ipsumque regem haud
procul ab oppido Circha armis exuit. Que postquam gloriose
facta sunt, neque belli patrandi copiam cognovit.
' Aut
ipsum 'bellari'? apud Virgilium:


pagina successiva »
 
p. 81