BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tommaso d'Aquino - In primum Sententiarum Petri Lombardi » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 82

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


pictis bellantur Amazones armis
et apud Iustinum: 'Auxilia a Lacedemoniis petivere, quibus
citatis iterum preliantur. In eo bello Erythias et Hippolochus
omnium tyrannorum sevissimi cadunt. Cum exercitus eorum,
ex quibus maior pars Atheniensium erat, fugeret, magna voce
Trasymachus clamat cur se victorem fugerent
' et Septimium:
'Pars ubi bellandi tempus videbatur' et iterum: 'Uti progressus
in medias acies eundem Menelaum conquiescentibus sociis soli-
tario certamine lacesseret. Igitur reducto ad bellandum Alexan-
dro progressoque in aciem
' et iterum: 'Sed postquam miles per
multum diem bello intentus magis magisque fatigaretur et diei
vesper erat, utrisque cupientibus pugna decessum est
' et ite-
rum: 'Signum ubi bellandi datum est, manum conserunt.'
Inter hec exempla non modo cum suis verbis implicitum cerni-
mus hoc nomen, sed etiam illis liberum, quale est, ut unum
adiiciamus, apud Curtium: 'Cum castra Darii et Alexandri per-
vicina essent, Alexander legatis Darii sic respondet: proinde
aut deditionem hodie, aut in crastinum bellum paret, nec aliam
quam expertus est sibi polliceatur fortunam. Legati respondent,
cum bellum in animo sit, facere eum simpliciter quod spe pacis
non frustretur; ipsos petere ut quam primum dimittantur ad re-
gem eumque bellum parare debere. Dimissi nuntiant adesse cer-
tamen.
' Feci ne vobis planum etiam pro 'certamine', pro
'pugna', pro 'prelio' accipi 'bellum'? Cuius significationis est
'duellum': nam 'duellum' olim tantummodo dicebatur. Iuve-
nalis satira prima:
tecum prius ergo voluta
hec animante tuba, galeatum sero duelli
penitet
.
Nempe de prelio, non de alia significatione sentit auctor. Et
Lucretius in secundo:
Lanigere pecudes et equorum duellica proles.


pagina successiva »
 
p. 82