BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iamblichus - De mysteriis » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 84

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

tentibus campis prope Clupeam urbem.' Nonne si vultis
'adipisci' idem esse quod 'invenire', 'adeptum esse' significabit
'invenisse'? Si vero 'adeptus' pro 'assecutus' accipitis, 'adipisci'
pro 'assequi' ut accipiatis necesse est, cum tam aperte ab auctore
demonstretur eadem res per hoc verbum, sola temporum natura
differentiam faci ente ac ne faciente quidem: nam frequentissime
presens vim preteriti optinet et hoc modo a me positum est.
Huius rei testimonium erit 'assequor' et eo magis quod
hinc significatio verbi quo de agimus aperietur. Apud eundem
auctorem est, libro XXVII: 'Nocte pregressum eum assequitur
locis planis ac patentibus Marcellus
': perinde est ac si dixisset
'assecutus est', nec ad rem est an sic an 'adeptus' 'adipiscitur'
ve, ut superiora exempla docent, dicatur. Et iterum: 'Postero
die prima luce profectus magnis itineribus famam et vestigia
agminis sequens haud procul Venusia hostem assequitur
': nem-
pe 'adipiscitur', nam superius dicitur 'ad Venusiam adeptus est'.
Et iterum: 'Cum expeditis Martium iam appropinquantem ocea-
no assequitur
'. Palam est igitur 'adipisci' quidem idem pol-
lere quod 'assequi', nec a suo preterito differre, quemadmodum
nec 'assequi' differt a suo. Meminerimus tamen hec verba non
semper habere unam significandi figuram. Enimvero 'adi-
piscor', quotiens hominem pro apposito habet aut aliquid simi-
le, utputa animal, id habet significationis quod dixi, quasi 'per-
veni', sive 'inveni'; sin aliud, significationem habet acquirendi,
sicut 'assequor', ut apud eundem: 'Nec in curia adeptus erat
quas petierat opes urbanas
', nempe eo modo quo quis dicitur
assecutus opes, honores, magistratus. Cicero, quarto Tuscula-
narum questionum
: 'An ratio parum precipit nec bonum illud
esse, quod aut cupias ardenter, aut adeptus te efferas insolenter
'
et in quinto: 'Etenim stultitia, et si adepta est quod concupivit,
se tamen nihil consecutam putat
' et, ne multus in exemplis sim,


pagina successiva »
 
p. 84