BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Boccaccio, Giovanni - Decameron » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 16

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


tinos pro oppidanis pariter et oppido, ut Delphos, eoque modo
cum Plinium Ptolemeumque cosmographum, tum vero Thucy-
didem esse usum dicebam. Neque dissimulavit sapientissimus
rex mecum facere rationem. Altera questio fuit quod vole-
bam 'statum sacrificium', non 'statutum' legendum esse. De quo
verbo cum procederet longius controversia, impatiens ire ac
doloris Antonius veritusque ne non ita palam ut clam videretur
audere reprehendere, «Hic, - inquit - qui me, qui codices, qui
Priscianum reprehendit, plus quam quingenta vitia in historiis
suis admisit: tot enim Bartholomeus Facius collegit.» Tum
ego ad tantam rei indignitatem sane commotus prope excla-
mavi: «Quomodo ad thesaurum meum fures pervenistis?» Sed
mihi temperans, «Quis - inquam - fecit vobis copiam inspi-
ciundi aliena secreta? Verum generose, non furtive bellum ge-
rendum est, nec veneno, sed ferro. Ille vero pergat. Non enim
magni facio quod mihi detrahat minutorum minutissimus.»
Hic finis illo die altercationum. Postridie, ecce tibi iste
iubatus draco, tum suum, tum Panormite virus ore illo vasto
hanelans, cum aliquot advocatis, cum petulanter in me esset
invectus, Panormitam vera commemorasse confirmat seque plus
quam quingenta vitia in lingua latina ex meis historiis collegisse
tantumque annotasse: non ausus tamen litterate loqui, qui me
minus belle locutum videri volebat, et, quod deformius erat,
me id ipsum exprobrante! Attulerat iste preterea secum
Priscianum quo probaret a 'sto' fieri 'statum', non a 'sisto': de
quo verbo cum ad obiecta respondebo satisfaciam. Ubi de eo
disputatum est, ita discessimus ut nunquam ab eo die collocuti
fuerimus, nec de Bartholomeo apud regem mentionem fecerim.
Illi interea notationes in libros referre, neque hoc contenti


pagina successiva »
 
p. 16