BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Seneca, Lucius Annaeus - Medea » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 87

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

commodiore frumentaria re uteretur, simulque in itinere ut
aliquam occasionem dimicandi nancisceretur.
' Quale est Cice-
ronis De republica VI: 'Vel concidat omne celum omnisque na-
tura, consistat necesse est, nec vim ullam nanciscatur qua a pri-
mo impulsu moveatur.
'
XII «Utrinque in alteros emisso. Hoc quidem barbare abs te
prolatum est, ut reliqua. Quid enim opus fuit 'in alteros' addere,
cum 'utrinque' satis esset? At si illudquoque exprimere volebas,
non 'in alteros', sed aut 'invicem', aut 'mutuo', aut 'inter se
emisso' dicendum fuit.
» Et corripis me et corrigis ut in ce-
teris, utrunque semper stulte. Corripis quod redundanter et
parum proprie locutus sim. Nam primum, 'in alteros', ut ais,
additum non oportuit, quasi non queant tela utrinque emitti,
sed non in hostem, velut in celum, sicut 'utrinque procursum
est' utputa in subsidium, in predam, in spectaculum: non igitur
supervacaneum est 'in alteros'. Deinde, ut nunquam tibi
constas, confiteris non fuisse tale, cum ipsum tanquam impro-
prium corrigis mutasque in alia, quorum primum est 'invicem',
hoc loco perabsurdum: quippe, ut recte dicas 'se invicem ver-
berant', ita minus recte 'invicem tela mittebant', nisi accipi-
mus 'invicem' pro 'simul'. Secundum, 'mutuo', quod vel
magis improprium est: nam eodem modo dicentur 'tela mutuo
emitti' quo 'mutuo mitti', atqui 'dona muneraque mutuo mitti'
usitatum est, non 'tela', cum mutuum sit fieri de meo tuum,
ut consultis placet, huius vocis etymologiam sequentibus, sive
meum de tuo, quod rite dicitur de rebus que dono, non de telis
que inter hostes mittuntur. Tertium, 'imbre telorum utrin-
que inter se emisso': in quo et 'utrinque' supervacaneum est
et 'imbrem telorum inter se emittere' improprium et absonum
dictu; 'pugnant inter se, colloquuntur, amant inter se' frequen-


pagina successiva »
 
p. 87