BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 88

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


ter audimus et legimus, 'iaculantur, vero, inter se, tela proiiciunt,
aut sagittant inter se' nec legimus, nec audimus. Ex quo
palam est in correptoris et correctoris oratione et redundanter
esse verba et improprie posita, non in correpti atque correcti,
quem abesse ab utroque vitio probat in Iugurthino Salustius,
inquiens: 'Deinde utrique alteris freti finitimos armis aut metu
sub imperium suum cogere.
' Ut hic omisit, sive consulto
non posuit, 'imbre telorum', ita in sequentibus rettulit verba mea
non fideliter.
«Nonnihil prius de expugnatione oppidi Ferdinandus agen-
dum statuit.
» Que verba ita se apud meas historias habent: 'Fer-
dinandus ut letus ex navali victoria, boneque spei ac fiducie plenus,
cum iam machine ad finem pervenissent, ita solicitus ob penuriam rei
frumentarie, non prius de expugnatione oppidi, ubi nonnihil dura
proponebatur dimicatio, agendum constituit, quam milites animo
et corpore refecisset preda ingenti boum atque ovium.'
«Improprie hoc verbo sepenumero uteris, quod tibi turpis-
simum est, historiam scribere volenti. Qui enim fieri potest ut
nescias illud interesse inter 'pugnare' et 'expugnare' quod inter
'orare' et 'exorare', cum 'pugnare' sit manus conserere, 'expu-
gnare' vero pugnando vincere, quemadmodum 'exorare' orando
impetrare dicimus?
» Et hicquoque in dubio sum unde po-
tissimum redarguere te incipiam, imperitissime calumniator.
Quomodo istud ignoro, quod in Elegantiis trado? Quomodo
ignoro, quod sepenumero recte in hoc opere usum animadver-
tis? Quomodo ignoro, quem probas ad morem veterum loqui?
Quomodo ignoro, qui te male hoc diffinientem vocabulum de-
monstrabo? Quomodo ignoro, qui eisdem quibus C. Cesar,
quem tu maxime probas, utitur verbis utor? Etenim in


pagina successiva »
 
p. 88