BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Catullus, Gaius Valerius - Carmina » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 89

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


Elegantiis trado differentiam inter 'oro' et 'exoro' (vel melius
quam nunc tu), inter 'audio' et 'exaudio', inter 'suadeo' et
'persuadeo' aliaque huiusmodi plurima, item inter 'oppugno'
et 'expugno', non sicut tu demens inter 'pugno' et 'expugno',
inter que nisi a Fatuo nequeat errari. Quis dicat 'pugnavi ur-
bem' pro 'expugnavi' aut 'oppugnavi'? Atque repeterem
illinc verba preceptorum meorum, nisi res ipsa pro se testimo-
nium diceret; nam ut istud a me scriptum nescieris, tamen hec
verba in ipsis historiis legeras: 'Alio bello ad expugnandum Se-
tenillium venimus, infecto negocio recessimus. Nunc ad expugnan-
dam Anticheram venimus, quam si, quod horret animus et lingua
vix audet fari, non expugnaverimus, quid ni infecto negocio victi
non victores discedemus?' et iterum: 'Oppida duo, Prineam et Pe-
gum, paucis diebus expugnat (erant enim parva), tum oppidum Za-
ram aggressus, positis ante portas castris oppugnat' et alibi cen-
ties. Et tamen quomodo 'expugnatio' potuit a me accipi
pro 'pugna', sive 'pugnatione', cum dicam 'dura proponebatur
dimicatio', que idem est quod 'pugna', sive 'pugnatio'? Quo
nomine si fieri possit ut improprie sim usus, tamen tuum non
erat, si mente constares, reprehendere verba mea, similia Ve-
getianis que tu superius attulisti: 'Aliud genus expugnationis
est supterraneum atque secretum, quod cuniculum vocant.
'
Nunquid magis apud Vegetium quam apud me victoria
pugne declaratur? Minime: non enim semper qui cuniculis rem
gerunt pugnando vincunt. Male expono cum te sequor huius
nominis vim. Ideoque iam reddam, quod penultimum pro-
misi, me demonstraturum te improprie diffinientem 'expugno'.
Nunquid si tecum conseram manus ac vincam te dicar expu-
gnasse? Nihil minus, quia de oppidis, de castris, de navibus ce-
terisque huiusmodi expugnatio est et figurate expugnare men-


pagina successiva »
 
p. 89