BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tommaso d'Aquino - In primum Sententiarum Petri Lombardi » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 93

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

tradices, non modo quod longus, sublimis, teres est, sed quod
grande, vel modica cenatio, que plurimo sole, plurimo mari
lucet; post hanc cubiculum cum proceriore altitudine estivum,
munimento hibernum: est enim subductum omnibus ventis.
Huic cubiculo aliud communi et proceriore pariete iungitur.
'
Certe arte, non natura longus est paries cubiculumque. Item
Plinius pater de Italia: 'Est ergo folio maxime querno assimi-
lata, multo proceritate amplior quam latitudine.
' Nihil profecto
similitudinis habet longitudo terre ad longitudinem vel stature,
vel arboris, vel etiam ad cere naturam. Cur ergo dixit Fe-
stus (ut ad eius diffinitionem veniam) procerum esse productum
in longum vi propria, quasi vero cera non producatur aliena vi,
nec producatur modo, verum etiam contrahatur? Et tamen in
homine secus est et in arbore. Hoc et si ille inquit, simulque
'ob eius facilitatem', quod tu scribis 'facultatem', non tamen
preceptum suum coarctavit ut ea demum que cere similia sunt
procera dicantur; atque, ut taceam qualis Festus sit in
argutiis etymologie (qui vult, inter initia operis, ut aqua dicta
sit quasi a qua vivimus!), quis huic rei assentiatur, si procerum
a cera dicitur, prelongam ex cera statuam hastam ve proceram
non esse, quia non natura, sed arte sit longa? Sed quid tibi cum
Festo, qui de natura et arte non loquitur? Sentis igitur nec re-
gulam tuam, nec rationem, nec exempla, nec mentem eius,
cuius velut preiudicium affers, contra me facere.
«Alio genere expugnationis. Vitium proprietatis inexcu-
sabile: non 'expugnationis', sed 'oppugnationis' dicendum fuit.
»
Quo sepius me ferire niteris, eo te sepius saucias, si nescis,
et eo quidem magis, quod hec verba sunt similiora Vegetianis
que ipse obliviosus in testimonium superius attulisti. Sed, o
proprietatis in alio sagax indagator, bis tu hoc loco istud vitii
admisisti: primum quod improprietatis dicitur vitium, non
proprietatis, sicut paulo ante vitium latinitatis, deinde quod


pagina successiva »
 
p. 93