BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Parmenides - Testimonia » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 95

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

verbisquoque ipsis, ut tradita nuncupataque sunt, referre.' Idem,
libro XXXV: 'Et quanquam prope abscissa res erat, tamen non ab
re esse Quintio visum est sociorum aliquos legatos interesse ei
concilio.
' Suetonius in Augusti vita: 'Et quando ad hoc
ventum est, non ab re fuerit suptexere, que ei prius quam na-
sceretur et ipso natali die et deinceps evenerint.
' Idem in Do-
mitiani
: 'Deinde atrocitate pene conterritus, ad leniendam invi-
diam intercessit his verbis (neque enim ab re fuerit ipsa cogno-
scere): - Permittite, patres conscripti, a pietate vestra impe-
trari. -
' Martianus, libro XXVIII, de heredibus instituendis: 'Non
ab re autem hoc loco, velut excessus hic subiungetur.
' Nunquid
hic pro 'temere' accipiendum est 'ab re' et 'sine causa', an pro
'indecenter' et 'inconvenienter' et 'preter rem'?
XIII «Ferdinandum enim infantem esse Castelle. Vulgari no-
mine uti nihil te puduit, cum ea que propria non sunt liceat
nobis, iudicio arbitrioque nostro, per circuitionem proferre ele-
gantius. Quis autem est tam imperitus rerum scriptor, aut tam
illiteratus homo qui nesciat infantes regios filios appellari?
»
Ais elegantius esse uti circuitione? Atqui circuitio non ele-
gantia est, sed tropus. Quid ais, preceptor? Non appellabo
summum pontificem 'papam', quoniam non sic olim vocabatur,
non 'ducem genuensem', sed dictatorem, non, ut alia infinita
preteream et ad simillimum veniam exemplum, filium primige-
nium regis Gallorum 'delphinum', sed tantum regium filium?
Quanquam nescio an istum in modum me corrigas. Nam
quid est quod nemo scriptorum, nemo ne illiteratorum quidem
nesciat? An infantes omnes appellari regios filios? Hoc vero
nemo audivit. An omnes regios filios appellari infantes? At
hoc Gallici negant planeque falsum est. Cernis ut id quod vis
neminem ignorare, omnes ignorent, Fatue, vecors atque fal-


pagina successiva »
 
p. 95