BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Io » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 97

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


in ea significatione plurali carere? cum ratio non prohibeat, nec
ulla ars auctoritas ve. An non Salustii verba legisti? 'Occulte
per amicos et maxime per homines nominis latini et socios ita-
licos impedimenta parabant
' et Curtii: 'Unam anum et duas
puellas itinerum agminumque impedimenta triginta milibus
talentum auri permutes
' et Ciceronis: 'Cum primum impedi-
menta nature diligentia industriaque superarit.
' Cum te
peccasse doceo in accusando, me satis abundeque defendo a tua
accusatione; sed validius defendent sequentia: nam ista verba
que tu arguis maximorum auctorum sunt, Quintiliani: 'Et
omnia que obstabunt impedimenta vincenda sunt', Seneceque
in Epistolis de Varano: 'Animus corporis impedimenta vincebat.'
«Ad edem dive Marie cognomine Custodientis. O ineptum
hominem, o verborum inopem! Quanto elegantius si dixisses:
'Quoniam puerum servavit, ad edem dive Marie Servatricis',
sicut Iuppiter Stator appellatus est, quia Romanos a Sabinis in
urbe fusos, invocatus, stare ac fugam sistere fecerit.
» Cur
non addebas 'o insignem barbariem', 'o singulare in grammatica
vitium'? Quid te impudentius, qui rem prorsus incognitam tibi
divinare permittis? Vocatur enim edes illa Sancte Marie Guar-
dalo, que vox ad presens refertur tempus, non ad preteritum;
et ego haud diffiteor in re utique religiosa me noluisse, cum se
offerret occasio, recedere a sanctissimorum veterum instituto,
apud quos lego Agar, cum videret filium siti pereuntem, ostenso
sibi ab angelo puteo (nam et ipse de matre, de filio, de puteo
loquor), appellasse locum videntis et salvantis me et prophetas
vocatos videntes. Ceterum tu qui me ineptum et verborum
inopem vocas, quod fui elegans, non elegantissimus, responde
an elegantissimus sermo sit 'fecerit stare Romanos' et 'fecerit
sistere fugam'; preterea an sobrius an ebrius sit 'fusos sistere


pagina successiva »
 
p. 97