BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Eustathius - Commentarius in Hexaemeron » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 98

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


fugam', quasi vero qui percussi iacent sint e numero fugientium
stantiumque; ad hec, an convenias aut cum Livio, qui standi
non fecit mentionem, aut tecum, qui 'statorem' confiteris ap-
pellatum a 'sistendo', quod superius pernegasti.
«Ascendente iam die ac calescente. Hoc te profecto histo-
riographus nullus docuit, sed quispiam, ut puto, sutor aut faber
tignarius. Historicus enim sic diceret: 'Sub horam diei quartam'
vel 'quintam' vel 'sub meridiem'.
» Ergo nisi utar 'sub',
aliter recte loqui non potero? Imperitissime, qui specie falleris
elegantioris sermonis. 'Sub' significat ipsam primam temporis
partem, ut
Sub lucem exportans calathis,
idest adveniente luce, non quacunque parte lucis; sed ex prosa
potius petamus exemplum. Quintilianus: 'Sub tempus
ipsum quo pugnaturus erat divitis filius
', hoc est iam iam pre-
sente tempore; aliquando statim post: 'ut sub hec verba'. At
vero 'sub horam diei quartam' pro 'quarta diei hora' non mihi
unquam videor audisse. Atque'calescente die' sic dixi quo-
modo Livius et Paulus iurisconsultus, vel mollius quam illi. Nam
Livius quidem sic ait: 'Cum calescente sole dispulsa nebula
aperuisset diem.
' Paulus vero sic: 'Hora diei sexta eadem die
calescente celo.' Etenim diem calidum frigidumque dicere mi-
nus durum est quam solem celum ve. Et 'ascendente iam
die' sic dixi quomodo Livius: 'Precipiti iam ad vesperum die,
nox intervenisset
' et alibi: 'Procedente iam die'; et Cicero: 'In-
clinato iam in pomeridianum die
' et Plinius ad Apollinarem:
'Inclinato iam die' et Suetonius in Othonis vita: 'Dein vergente
iam die
': quem modum loquendi, si meum non probas, impro-
bes necesse est et hos quos nominavi auctores fatearis sutores ac


pagina successiva »
 
p. 98