BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 99

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


fabros. Sed quomodo te non puduit sutorum facere men-
tionem, natum patre sutore et quidem veterario? Nisi quia
ignoras sutorem esse qui coria suit et pelles, quem vulgo 'cerdo-
nem' vocant et quidam, Plautino nomine, 'calceolarium'.
'Faber'quoque, cur dixeris 'tignarius', excluso fabro carpentario
et breviter omni alio fabro lignario, erario, ferrario, non intel-
ligo: nisi quia tuorum propinquorum quispiam talis est forsitan
et gaudes loqui sutoria atque fabrilia.
tractant fabrilia fabri
inquit Horatius.
«Aliis assidue super alios applicantibus. Plebeia sane ora-
tio! Quanto elegantius si dixisses: 'Cum nova quotidie auxilia
supervenirent', aut 'alii super alios adventarent'.
» Duo-
bus modis emendor. Uno, 'cum quotidie nova auxilia superve-
nirent': at ego non de quotidianis auxiliis sentio. An non hec
mea verba sunt: 'Nam simul ac Petrum Pontium viderunt, sive
continuato quem instituerant cursu, sive ob eum ipsum velut explo-
ratorem moti, laxatis habenis, virum persequuntur aliique subinde
atque alii, ut quisque maxime effuso cursu persequi poterat, ut ipsi
pro nuntiis essent; usque adeo vix satis spatii Petro fuit ad se co-
niiciendum in claustra porte castrorum, que petebat. Ibi pugna non
iusta acie incipitur, discursantibus atque obequitantibus munitiones
barbaris, siqua transitum lacere possent, assidue aliis super alios
applicantibus.'? Quid ergo, teterrimi homines, scripturas in iu-
diciis et instrumenta corrumpitis? ut ii qui opus non legerint
de quotidianis existiment auxiliis dici, quanquam ne sic quidem
pro ineleganti reprehendi posset. Altero, 'alii super alios
adventarent': ergo meum 'aliis super alios' non est inelegans;
nec addidistis 'quotidie', coacti veritate. Hic vel modum lo-
quendi carpitis, quasi minus sit 'venientibus auxiliis' elegans


pagina successiva »
 
p. 99