BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Hermes Trismegistus - Corpus Hermeticum » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 100

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


quam 'cum venirent auxilia', quod equidem haud video; vel ver-
bum, quod cur plebeium censeatis, vos vere plebeii, scire cupio.
At non ait Quintilianus: 'Non potes ultra procedere, citra
applica
'? Neque abnuerim proprie esse 'applicare' 'ex navi ap-
pellere' (et si Cicero, tertio Tusculanarum questionum, inquit:
'Arce et urbe orba sum: quo accedam? quo applicem?'), ut si
fuissem ego improprie usus hoc verbo, non debueritis vos eius
sordem notare, sed improprietatem, et hominem, non etiam
vocabulum reprehendere. Ipsi ergo mundius? qui cum
meum velut plebeium contemnitis, pro patritio substituistis ser-
vile vel potius illegitimum: siquidem 'adventare' pro 'advenire'
illegitimum est ponere. O absurdum elegantie magistrum, quis
te istud docuit? Certe veram ex me discere significationem
poteras in illis verbis que proxime antecesserant: 'Unus specula-
torum subditis calcaribus, hanelanti equo et ipse hanelans, castra
intrat et ut cuique fit obvius nuntiat hostes adventare, non quidem
a se visos, sed quos ex pulvere venire intelligat.' 'Adventare' igitur
est non advenire, aut venire tantum, sed proximum esse ve-
niendo.
«Maomettani se habere victoriam in manibus testabantur.
Non Maomettanos, sed Mauritanos vel Afros Hispanie incolas
appellare debuisti et id esset elegantius.
» Etiam ne Mauri-
tanos elegantius est quam Mauros aut usitatius, maure Panor-
mita? Ego ad istam imperitie vestre particulam, non esse Hispa-
nos appellandos Mauros vel Africanos, iam respondi. Et alio-
quin non Hispanos tantum significatos volui, sed etiam ex aliis
regionibus presidiarios qui eiusdem superstitionis essent, ideo-
que Maomettanos appellavi, ut nostros, qui et ipsi ex multis
regionibus unius tamen religionis essent, christianos.
«Quandoquidem non statim paruerunt, dixit non relinquere
eis nisi vestes
. O elegantissimum historiographum! Puer adhuc


pagina successiva »
 
p. 100