BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 102

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


potius «volo vos dedatis»? Alterum grammatice, 'venerant' pro
'venerint', quod nullus grammatice paulo studiosior puer dixis-
set: cernis ut puerilitatem a me in te transfero. 'Cum sin-
gulis tantum vestimentis abeundi singulis potestatem fecit'
quinque verba sex ve mutata, totidem vel plura vitia. Nam cur
'cum singulis vestimentis'? quod sinceritas historie non habet;
cur 'cum singulis'? quasi non potuerint abire cum binis, que-
madmodum superius narratur, 'ut cum binis vestimentis demi-
grent', qualia multa sunt apud historicos exempla. Preterea
'tantum' ociose positum est, item ociose 'singulis', cum preser-
tim non singulis, sed universis minatus sit imperator. 'Abeundi'
cur dixeris non intelligo, cum a me non memorentur eiecti op-
pidani, sed tantum direptum oppidum. 'Potestatemquoque fa-
cere' plus quam stultissimum est dicere, cum hoc nihil aliud
sit quam indulgere muneris loco alterius arbitrio: nuns non
indulgebatur, ut tu vis, abitio et fuga, ut migrarent si vellent,
sed imperabatur atque extorquebatur invitis. Et ais 'fecit po-
testatem': ille vero non fecit, sed promittebat se facturum po-
testatem. Animadvertis cum in me nihil reprehensione dignum
sit, in te reprehensore meo plura esse peccata quam verba.
XIV «Quibus de tertia vigilia receptis conscensisque. Et hoc-
quoque improprie. Neque enim dici potest equos ab illis re-
ceptos fuisse qui non venissent in hostium potestatem, cum re-
cipere recuperare sit, vel periculo liberare. Cicero in Catone
maiore
: 'Nam nisi amisisses ego nunquam recepissem'; Vir-
gilius:
frugesque receptas
et torrere parant flamis
.
»
Quid precipue in hac pecude coarguam? stultitiam ne? an
calumniam? an imperitiam? an vecordiam? Stultitiam quidem,
quod cum exponat 'recipere' esse vel recuperare, vel periculo
liberare, negat equos receptos quia non venerint in hostium


pagina successiva »
 
p. 102