BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iuvenalis, Decimus Iunius - Saturae » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 104

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


locum illum Ciceronis in Verrem 'Ego in hoc iudicio mihi Si-
culorum causam receptam, populi romani susceptam esse arbi-
tror': 'Suscipitur autem, recipitur pars, suscipitur hanc pendet,
suscipitur solum aliquid propter se, recipitur.
' Addam
quam differentiam Plinius inter 'recipit' et 'accipit' notat, in-
quiens in quarto: 'Hac labitur Peneus, viridis calculo, amenus
circa ripas gramine, canorus avium concentu. Accipit amnem
Orcon nec recipit, sed olei modo supernatantem, ut dictum
est ab Homero, brevi spatio portatum abdicat peneales aquas
dirisque genitas argenteis misceri recusans
'.
«Reliquas virilibus partibus inter se dividendas censuit. 'Vi-
rilibus partibus' nunquam legi, quod meminerim, nec latine
puto in hanc sententiam proferri posse, sed 'viritim' et 'equis
portionibus' crebro repperi; 'pro virili, enim, parte' idem est
quod 'pro viribus meis'.
» O Panormita qui te iurisperitum
vocas (nam de Fatuo, qui parum legit, qui minus meminit, qui
minimum quod est putat, non miror), tu nunquam duntaxat in
iure civili legisti 'virilibus partibus', sive 'virilibus portionibus'
(nam idem pollet 'pars' et 'portio', ut 'pro virili parte' et 'virili
portione')? Ulpianus, XXXVIII Diggestorum Iustiniani, libro
de heredibus instituendis: 'Primus et fratris mei filii eque here-
des sunto. Nam hec adiectio declarat omnes ex virilibus partibus
institutos.
' Scevola, libro XXXI, de legatis et fideicommissis se-
cundo: 'Pro partibus hereditariis, non pro partibus virilibus.'
Iustinianus, Codicis libro tertio, titulo familie erciscunde: 'Inter
filios ac filias bona intestatorum parentum pro virilibus portio-
nibus equo iure dividi oportere explorati iuris est.
' Idem, libro
sexto, unde legitimi et unde cognati: 'Nepotibus avi materni
pro virili porzione etiam iure honorario successio defertur.
'
Quid plura exempla? cum Iustinianus ipse sermonem hunc


pagina successiva »
 
p. 104