BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Homerus - luogo non identificato » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 105

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


exponat et vice versa per ipsum exponat, quorum unum est li-
bro sexto de caducis tollendis: 'Manere hoc apud enumeratas
personas sancimus omni modo pro virili portione, idest pro
numero personarum
' (pene idem dicens quod Paulus in Senten-
tiis
, libro III: 'Si unius patroni duo sint liberti et alterius qua-
tuor, singuli viriles, idest equales portiones habebunt
'); alterum,
Institutionum libro II de inofficioso testamento: 'Una quarta eis
dari possit, ut pro rata distribuatur eis, idest pro virili portione
data quarta.
' Nunc ut ad te Fatue revertar, quo auctore
diffinis 'pro virili parte' esse 'pro viribus' (nam 'meis' stulte ad-
didisti)? cum idem sit quod quantum est partis unius, sive
quantum spectat ad unum virum, sive quantum prestari debet
ab uno viro, ut Quintilianus: 'Habes, Marcelle Victori, quibus
precepta dicendi pro virili parte adiuvari posse per nos vide-
bantur
'. Et quia dixi hoc pollere quod 'pro virili portione',
idem alio loco: 'Militem, hoc est plus quam virum iam iamque
in acie staturum cui pro virili portione salutem suam patria
commisit, appellas.
' Livius: 'Nec impensa gravis est, cum eam
plus quam pro virili parte quenque capere principum vident.
'
Cicero in Philippicis: 'Tum me eius beneficio plus quam pro
virili parte obligatum puto.
' Idem in Verrem: 'Est aliqua mea
pars virilis.
' Et Livius: 'Illius glorie pars virilis apud omnes
milites sit qui simul vicerunt: sue victorie neminem omnium
mortalium socium esse.
' Nonne palam est partem virilem
eam esse que virum contingit? Nam 'pro viribus', ut intelligas
errorem tuum, est pro suis quisque viribus, quod aliter dicitur
'pro se quisque', ut Virgilius:
Pro se quisque viri summa nituntur opum vi.


pagina successiva »
 
p. 105