BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Empedocles - Fragmenta » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 107

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


possunt ex oratorie artis preceptoribus, sed Horatio contentus
sum, qui ait:
Ut silve foliis pronos mutantur in annos
prima cadunt, ita verborum vetus interit etas
...
Multa renascentur que iam cecidere cadentque
que nunc sunt in honore vocabula, si volet usus
.
Denique libellum de novis rebus antiquitati prorsus ignotis
condidi, ubi de hacquoque feci mentionem, testatus necesse
scriptoribus esse uti ipsarum rerum vocabulis iam usu receptis.
Ex quo constat id quod feci, consilio, arte, necessitate, publica
auctoritate fecisse.
«Ut venator facit, qui, dispositis per diversa loca retibus,
interdum plus prede nanciscitur ubi minus opinabatur
. Et hocquo-
que verbo 'nanciscitur' imprudenter usus es, sicut etiam alibi.
Neque enim 'nancisci' invenire, sed 'adipisci' dicimus. Non
enim habet, ut putas, significationem participii sui 'nactus'
'nanciscitur' enim qui acquirit, 'nactus' vero est qui invenit.
Nec est mirandum, cum 'fruor'quoque, 'fretus' eius partici-
pium et 'adipiscor' atque 'adeptus' significato differant: fruitur
enim litteris qui fructum ex eis capit, fretum vero alieno consilio
confisum dicimus.
» Satis abundanter tibi superius de hac
re satisfeci. Nunc tantum dixerim 'fruor' non significare fructum
capio, sed voluptatem, nec 'fretum' pro consilio tantum alieno
confisum, sed interdum suo, nec tantum pro consilio confisum,
sed nonnunquam viribus, doctrina, amicicia ceterisque id genus.
«Ut qui vagi palantesque persequentibus hostibus abierant,
longius vestigia nanciscuntur
. Iterum in eundem errorem incidisti,
indocte.
» Fateor me indoctum, nisi te indoctissimum probavi.
«Et odia conciliationem recipiunt. 'Reconciliationem' di-
cere debuisti, nobilis grammatice. Concilior enim regi, exempli


pagina successiva »
 
p. 107