BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Bacchides » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 108

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

gratia, si illi ignotus, in eius gratiam venio; riconcilior autem
regi, siqua de causa mihi iratus, deposita ira, me rursus recipiat
in eius gratiam.
» Cur te, infelix, elleboro non purgas? An
expectas dum Hippocratem ad curationem tui vocemus, sicut
ad curandum Democritum Abderite fecerunt? Et illum quidem
sane mentis, ut et Hippocratis et ipsius litteris constat, cives sui
sanatum volebant; te vero plane insanum ac furiosum cives tui
non alligant, neque ad medicum trahunt! Ais 'reconciliationem'
fuisse dicendum, non 'conciliationem', quasi de iis qui ex ami-
cis inimici facti sunt sentiam et non de omnibus qui inter se
odia gerunt.
«Invidia nullo pacto conciliari potest. In idem vitium,
imprudens, iterum incidisti. 'Reconciliari' enim, non 'conciliari'
potius dicere debuisti, sed melius et magis proprie 'mitigari' et
'sedari'.
» Iterum dico, cur te non purgas elleboro? Quo-
modo potest invidia reconciliari, cum de odiis dicatur reconci-
liatio? Et tamen invidia pro invidis ponitur, ut odia pro iis qui
odia gerunt. Horum animos non reconciliandos, quia nec amici
forsitan nec inimici fuerunt, nec mitigari ac sedaci, quasi irati
fuerunt, sed consiliari nobis dicendum est.
«Et hoc peius nocere potest. Neque eleganter, neque recte
dictum: non enim peius nocere, sed gravius, vel vehementius
potest.
» Quanto prestaret si apud me ageres discipulum
quam magistrum! Nam hec in Elegantiis exempla protuli, cum
de 'bene' et 'male' preciperem, que crebro pro 'valde' ponuntur,
et de 'peius'. Cicero, De oratore: 'Habetis orationem bene lon-
gam.
' Plautus in Aulularia:
Nimis male timui.


pagina successiva »
 
p. 108