BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius (Pseudo) - Catalepton » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 109

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


Cicero in Bruto: 'Addebat etiam idque ad rem pertinere crede-
bat, scriptores illos male mulctatos
', idest valde et quasi bene
mulctatos, sed in malum suum, ideoque non bene dixit, sed ma-
le. Idem in Philippicis: 'Quo neminem veterani peius oderunt.'
Terentius in Adelphis:
Illud rus nulla causa tam male odi, nisi quia prope est.
Ovidius, Heroidum:
Peius adulterio turpis adulter obest,
igitur idem est 'peius obest' quod 'peius nocet', idest magis et
vehementius nocet, non modo rette, sed etiam eleganter dictum,
quod tu pravus et barbarus ignorasti.
«Ubi sub oculis hostis fuit, quam occultissime poterant, sub-
sequuntur, ut lateant credentem se latere alios, fallantque cum fallit
.
Pedagogicus sane et perobscurus sermo, quem non emendavi
quoniam talis est ut ne Edipus quidem, qui Sphingi interpres
fuit, illum, si reviviscat, intelligat.
» Nunquid pedagogicum
est non intelligenter loqui et perobscure? Quod si ita esset, tu
profecto omni tua vita pedagogus intelligere deberes, quemad-
modum est in veteri proverbio: 'balbos balbi intelligunt'. Ne-
fande, heccine perobscura et enigmatica sunt verba? 'Hos
barbari equerii, cum viribus freti, tum improviso adventu sperabant


pagina successiva »
 
p. 109