BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Themistius - In De anima » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 110

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


se oppressuros interceptaque re frumentaria stationem retenturos,
usque dum aut rex auxilia misisset, aut sibi alias manere conduci-
bile visum esset. Observato itaque tempore, per occultos transver-
sosque tramites eunt; investigatores eorum, iter numerumque odo-
rati, mittunt breviore via ad stationarios nuntium docentque quid
acturi sint. Ipsi, coacto raptim suorum globo, vestigia insequi in-
stant et ubi sub oculis fuit hostis, quam occultissime poterant sub-
sequuntur, ut lateant credentem se latere alios, fallantque cum
fallit.' Quid hic Edipo est opus? Cum enim hostis latere
vult eos qui in statione erant, ut incautos opprimeret, alia chri-
stianorum manus a tergo insequens eum latuit volentemque fal-
lere fefellit. Quale est apud Iustinum: 'Itaque insidie in insidia-
torem verse et qui se securum aggressuros putabant, securis in
itinere et pervigilio noctis fatigatis occursum est.
' Tu vero
elegantius, qui Edipum Sphingi dicis interpretem fuisse, quia
unum sibi propositum a Sphinge soluit enigma; verum quando-
quidem nescis Edipus esse, consideres an Sphinx potius sis, qui
mihi velut iter facienti occurris et verborum nectis ambages, et
ego tuus Edipus non modo sapientior te, sed etiam fortior, qui
te grassantem in viatores mea manu compescam.
«Inflato torrenti. Melius 'aucto imbribus'.» Quid
de Livio sentis, qui ait: 'Vulturnus amnis inflatus aquis et preces
Nolanorum atque Acerranorum tenebat.
'? Hoc in XXIII; idem in
XL: 'Sed quia profectos a domo inexplicabiles continuis imbri-
bus vie et inflati amnes tenebant.
'
«Et, ut illi loquuntur, duabus leugis. Hoc modo vulgus
loquitur, non illi qui se eruditissimos profitentur.
» Immo
hoc modo Fatui reprehendunt. Nonne, ut Cicero Quintilianu-
sque precipiunt, quia durius videbatur hoc nomen temperavi
ea premunitione 'ut illi loquuntur', quod satis erat ad inauditum


pagina successiva »
 
p. 110