BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Gn » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 111

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


ac barbarum verbum molliendum? Nunc nec barbarum,
nec inauditum est. Ut ceteros omittam, audi Hieronymum in
Ioel dicentem: 'Nec mirum si unaqueque gens certa viarum
spatia suis appellant nominibus, cum et Latini mille passus vo-
cent et Galli leugas et Perse parasangas et rastas universa Ger-
mania, atque in singulis nominibus diversa mensura sit.
'
Vulgus ne, minutissime minutorum, an doctissimorum usum
auctorem habeo? Nonne Xenophon grece scribens itinera die-
rum parasangis metitur? Cur ita? Quia de rege Persarum et suo
illinc reditu scribit. Sileamus greca, que tibi ne degusatata qui-
dem sunt; nonne Curtius, quod ille parasangis, ipse stadiis
facit? Quia Alexandri Macedonis gesta referens, greco nomine,
quod et Macedonum est, significandum putavit. Ita ego hispano,
de hispano principe loquens; est autem nomen hoc Gallie qui-
dem nativum, sed cum Hispanis illi commune.
XV «Taceo illud 'portentosa mendacia', quod 'portenti si-
milia', aut certe 'portentuosa', sicut 'monstruosa', dicere debui-
sti.
» Duo reprehendis, insolentia nominis et formationem.
De secundo prius agendum, de quo ita accipias sic dici 'porten-
tosum', ut 'lutosum', 'cenosum', 'damnosum', 'lucrosum', 'vitio-
sum' et cetera infinita. At enim dicimus 'monstruosum': nun-
quid plus unum in analogia pollet exemplum quam infinita?
Sed, o unicum Prisciani exemplar, nunquid ex eo didicisti
in 'monstrosum' finesse u? que in solis declinationis quarte no-
minibus interponitur, quod ego in Elegantiis tradidi, ut 'luctuo-
sus', 'questuosus', 'sumptuosus', in secunde vero minime, ut
'ramosus', 'dolosus', 'lacertosus', quod certius fit in neutris
exeuntibus in um, que nunquam sunt quarte et semper secunde.
Ergo 'monstrosum' trisyllabum est. Exigis, preter preceptum


pagina successiva »
 
p. 111