BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Dt » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 112

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


analogie, auctoritatem. Certe nulla esse nisi ex poetis potest, ne
forte librarii culpam causeris. Lucanus:
Monstrosique hominum partus;
hoc tu, Panormita, poetarum decus, non animadverteras, ani-
madversurus siquo in lascivo poeta fuisset. Sed hoc levius
quippe, quod ad orthographiam pertinet; illud gravius quod
prius reprehendistis, emendantes hoc nomen tanquam insolens,
quod, o cecum livorem, non meum, sed Plinianum est quoque
pro illius, non pro meo sum usus, inquiens: 'Que ne longius re-
prehendam, sat erit Plinium audire, qui de Naturali Historia ait:
- Universa autem que de Hercule ac Pirene vel Saturno traduntur
fabulosa in primis arbitror
-; que iterum appellat - portentosa
Grecie mendacia
-'. An desideratis aliunde exempla? Cicero,
Pro domo sua: 'Hunc tu portentosa pestis exulem dicere ausus
es
' et in secundo De divinatione: 'An vero illa nos terrent, siquan-
do aliqua portentosa aut ex pecude aut ex homine nata dicun-
tur?
' Sed quid ago, quasi Plinio patrocinium prestare debeam,
qui hoc vocabulo usus est, non ego? Itaque desino repetere
exempla, illud vobis dictum volens, paucissimarum litterarum
lectione contentis: quia apud Ciceronem Pro Ligario est: 'Por-
tenti simile est quod dicam
', existimastis nusquam apud eun-
dem, immo apud aliquem reperiri 'portentosum', quod sic est
quadrisyllabum ut 'monstrosum' trisyllabum.
«Et illud 'ob factiosam potentiam', quod 'ob factionem et
potentiam'.
» An vis 'factiosum' non inveniri, sicut 'portento-
sum'? an idem esse 'ex factione potentiam' quod 'factionem
et potentiam'?
«Et illud 'due hippagines', quod 'due actuarie' vel 'vectorie
naves'.
» Quid te imperitius? qui et 'hippagines' reprehendis,
quas Pompeius Festus ait esse naves 'quibus equi vehuntur,


pagina successiva »
 
p. 112