BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 113

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

quas Greci ἱππόφορας vocant', et pro illo 'actuarias' 'vecto-
riasque' substituis, quorum secundum aut non invenitur, aut
inusitatum est, cum apud commentarios Cesaris semel pro
'actuariis' scribatur 'vectoriis', que falsa te scriptura decepit,
ubi minus errasses si legisses 'gerariis', ut Plautus in Mercatore:
Edificat navim gerariam et merces emit,
(licet et apud Suetonium legatur in Vita Cesaris, si modo recte
legitur, 'vectoria navicula' que certe ab oneraria differt); et
primum multum differt ab iis navigiis quibus equi transpor-
tantur, quod intelligas licet ex verbis Marcelli, libro Diggestorum
Iustiniani undequinquagesimo, de captivis et postliminio re-
deuntibus ab hostibus: 'Navibus longis atque onerariis propter
belli usum postliminium est, non piscatoriis aut siquas actuarias
voluptatis causa paraverunt.
' Noniusquoque Marcellus exponit
inquiens: 'Actuarie navicule celeres dicte quod cito agi possint.
Salustius, tertio Historiarum: - Ad hec pauca piratica actuaria
navigia
-; Sisenna: - Quibus occisis actuarias ad XX milia,
idem complures onerarias incendunt
-.
'
«Et illud poeticum: 'Acre prelium surgit', quod 'oritur'
dicendum fuit eleganter scribendo.
» O caper, ne dicam
capram, qui fieri potest ut quia poetice quid dictum sit inele-
gans? quasi poete ceteris scriptoribus loquantur incultius et
non potius excultius. Est ne poeticum? Profer, agedum, aliquem
poetam sic locutum. Est ne poeticum? Num magis quam 'pre-
lium exarsit', quam 'accensum est'? Non opinor: atqui sepe
legimus 'bellum exarsit' et 'pugna atrox accensa est' etiam in
prosa, licet ut ait Quintilianus 'historia quasi carmen solutum
est.
' Est ne poeticum et supra prosam orationem? At ego dabo
tibi ex quotidiano usu exemplum: 'Si exurgat adversus me
prelium, in hoc ego sperabo'.


pagina successiva »
 
p. 113