BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ocellus Lucanus - De universi natura » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 116

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


«Et illud: 'Ab agmine armatorum fugientes', quod 'agmen
fugientes' dicere honestius fuit.
» An 'fugere ab hostibus',
'fugere a dominis', 'fugere a loco' inusitatus est sermo? Cicero
De senectute: 'Libenter enim istinc sicut ab agresti ac furioso
domino profugi.
' An quia fugere utputa a domino significat
apud dominum fuisse? ut ita sit, nonne apud armatos fere videri
possunt fuisse, cum dicantur in illos identidem incurrisse?
«Et illud: 'Ad capiendam venationem', quod 'ad capien-
dam predam'.
» Sileo quam elegans sit aves appellare exer-
citus predam. Infinita exempla sunt ubi venatio pro re quam
venando capimus usurpatur. Livius: 'Apud quem solstitiali
tempore comiter accepti cum miraremur unde illi eo tempore
anni tam varia et multa venatio.
' Cornelius Celsus, De medicina,
libro primo: 'Venatio durique pisces et ex domesticis animali-
bus assa caro maxime iuvat.
' Et aliis compluribus in locis.
Quintilianus: 'Quod omnibus nascitur industrie premium
est sicut venatio et aucupatio.
' Frontinus: 'Venationequoque
et pecoribus quidam miserunt litteras membranis mandatas.
'
Paulus, de actione empti et venditi: 'Veluti cum futurum
iactum retis a piscatore emimus, aut indaginem plagis positis
a venatore, vel pateram ab aucupe.
' Idem, de hereditate vel
actione vendita: 'Nec enim alea emitur, ut in venatione.' Vi-
des ut iactum, ut indaginem, ut aleam vendi dicitur, ita etiam
venationem haberi, comedi, premium esse, mitti, emi: quid ni
etiam capi? quod adeo planum est ut etiam legamus in Genesi
Isaac filio suo sic iubentem: 'Affer mihi de venatione quam
cepisti.
'
«Et illud: 'Menia concludens', quod 'urbem circumsidens'
dicendum fuit.
» Hec mea verba sunt: 'Eumque fossa primum et
vallo, in sequentibus diebus per ocium muro ac maceria ad sta-


pagina successiva »
 
p. 116