BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius - De febrium differentiis » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 117

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


turam hominis circumdedit. Idem fecit in inferioribus Ferdinandus,
munitionibus, quantum dabatur, menia concludens, crebra nunc
huc, nuns illuc oppidanorum eruptione opus distinente. A tergo
partim iuncti carri claudebant, partim fossa et vallum.' Est ne
igitur hoc circumsidere menia, an concludere atque circundare,
impudentissime Thersites?
«Et illud: 'Alii totidem latebant', quod absque ea parti-
cula 'alii' proferri debuit.
» Quid non possunt alii esse et
non totidem? Sed ne multis <utar>, audi Horatium:
Mille talenta rotundentur, totidem altera, porro
tertia succedent
.
«Et illud: 'Alibi effusa fuga, alibi confusa fuga', quod con-
fuse protulisti.
» Bis ne ego 'fuga' dixi, scelerate, an semel, sic:
'Iam omnis ex inferioribus castris exercitus se proiecerat et, alibi
effusa, alibi confusa fuga, petentem tuta hostem invenit'? Tu, tu,
falsariorum impudentissime, confusum sermonem reddididsti,
si tamen confusa potius huiusmodi quam parum tersa habenda
sit oratio. Tu itaque eam inquinasti, idque malitia, non errore:
nam Deum testor, qui et tui facti et mei testis est atque iudex,
mirari me quomodo errare potueris ut bis 'fuga' legeres quod
semel est scriptum.
«Omitto et illud: 'Ad certius explorandum', quod 'ad
explorandum' tantummodo dici debuit.
» Quid, si explora-
verunt quidem qui missi erant, sed imperator exigit explorari
diligentius, non dicemus 'certius explorari'? Nisi stoicari vo-
lumus, ut nihil vero sit verius, nihil bono melius, nihil perfecto
perfectius, nihil certo certius. Dii te perdant, ut Regulus
dixit, 'simia stoicorum'! Quod si ad communem loquendi con-


pagina successiva »
 
p. 117