BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 2 Cor » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 118

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


suetudinem fari volumus, quis hunc sermonem reformidet,
immo quis reformidavit unquam? Livius, libro tertio:
'Speculatores mittendos censere, qui certius explorata referant'
et in x: 'Ea quanquam similia veris erant, certius tamen explo-
randa ratus dimittit equites.
' Quot iam locis, cum mihi detra-
here vis, summis et immortalibus viris detraxisti.
«Et illud: 'poscentium misericordiam', quod 'veniam pe-
tentium' dicere debuisti.
» Ut proxime Livium, sic nunc
Ciceronem cum ceteris reprehendis, qui ait Pro Milone: 'Quid
restat igitur nisi ut orem optesterque vos iudices, ut etiam
misericordiam tribuatis fortissimo viro, quam ipse non implo-
rat, ego etiam repugnante hoc et imploro et exposco?
' Et paulo
post: 'Eorumque nos magis miseret qui nostram misericordiam
non requirunt, quam qui illam efflagitant.
' Et Pro Murena:
'Vestram fidem optestatur, misericordiam implorat.' Adde quod
indecens nomen erat, hoc loco, 'venia', cum non se peccasse,
sed miserabiles esse illi faterentur: nam peccato venia, calamitati
misericordia tribuitur.
«Et illud: 'Cibum quem poterant, deinde quietem capiunt',
quod 'deinde corpora curatum abeunt' dicendum fuit.
» Cur
ais 'curatum abeunt'? cum ego non significaverim abeuntes,
sed manentes, his verbis: 'Sicque dispositis qui obsessos et qui
pecora in pascuis custodiant, cibum quem poterant, deinde quietem
capiunt lucemque expectant, tunc quid consilii ineundum sit deli-
beraturi.' Cur ubique depravas aut verba aut sententias
meas? Preterea quid opus fuit ista emendatione? Certe quod
aut quietem pro somno accipi negas, quo verbo omnes libri
scatent, aut 'capere somnum' reperiri, quod cum alibi, tum
apud Ciceronem est Pro Sexto Roscio: 'Somnum statim capere
potuisset.
' Non fuit igitur causa cur verba mea et latina et nitida
et usitata mutares, nisi ut ostentares te tanquam elegantem, vir
putidissime, levissime, ineptissime. Nam, ut intelligas quan-


pagina successiva »
 
p. 118