BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Pseudo-Dionysius - De divinis nominibus » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 126

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


Sed utrum nunc te celibem esse mavis liberum
an maritum servum etatem degere et gnatos tuos?

Idem in Mercatore:
siquem scibimus
seu maritum, seu Hercle adeo celibem scortarier
.
Ecce tibi celibes scortatores, qui vis eos esse utique continentes!
Horatius, epistola prima:
Nil ait esse prius, melius nil celibe vita:
si non est, iurat bene solis esse maritis
.
Suetonius in Galbe vita: 'Verum amissa uxore Lepida duo-
busque ex ea liberis, mansit in celibatu, neque solicitari ulla con-
ditione amplius potuit, ne Agrippine quidem, viduitate morte
Domitii que maritumquoque adhuc necdum celibem Galbam
adeo omnibus solicitaverat modis.
' Idem in Claudii: 'Con-
firmavitque pro contione apud pretorianos, quoniam sibi ma-
trimonia male cederent, permansurum se in celibatu.
' Et ite-
rum: 'Quibuscunque aut celibatum aut orbitatem aut egestatem
obiiceret, maritos, patres opulentos se probantibus.
' En
celebs marito oppositus, ut orbus patri et egenus opulento,
quod congruit cum illo Quintiliani: 'Clarus an obscurus, ma-
gistratus an privatus, pater an filius, civis an peregrinus, liber
an servus, maritus an celebs, parens liberorum an orbus.
'
Iustinianus, Codicis libro quinto de donationibus ante
nuptias vel propter nuptias et sponsalitiis: 'Ea que tibi ut spon-
sus daturum se repromisit is qui te ficto celibatu, cum aliam
matrem familias domi reliquisset, solicitavit ad nuptias, petere
cum effectu non potes, cum tu sponsa uxore domi posita non
fuisti.
' Sed quid plura exempla? Profer tu pro te vel unum
et viceris. Nisi Pompeium Festum sequeris sic scribentem: 'Ce-


pagina successiva »
 
p. 126