BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Philo Alexandrinus - De opificio mundi » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 127

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

libem dictum existimant quod celo dignam vitam agat', in quo
Pompeius suo more etymologiam attigit, non significationem
expressit, tanquam planam apertamque, preter quam fatuis qui
in tanta exemplorum silva venari nec unum sciunt. Ce-
lestis enim vita quibusdam putabatur gravissimo nuptiarum
carere onere: quales fere sunt adolescentes, quos Cavinius
quasi a deo dici vult ἠιθέους; nam continentem esse, ut ad
opinionem veterum loquamur, non est celo digna vita, Celo
inquam vel patre Saturni, qui amissis genitalibus coactus est
continere (licet continentia voluntatis sit, non necessitatis), vel
celitibus, quorum nullus continens fuit (citius cum bestiis celi-
batum quam cum celitibus communicaverim, dicente Plinio de
columbis: 'Nisi celebs aut vidua domum non relinquit').
Que res, ut scias quid Pompeius senserit, non modo divina
non est apud veteres existimata, sed etiam improbata, ut in
Lege XII Tabularum: 'Celibes esse prohibento', de quorum
pena cum Valerius Maximus aliique nonnulli meminerunt,
tum vero in Codice Iustinianus, titulo de infirmandis penis ce-
libatus et orbitatis. Et tu vis idem esse quod virtutem con-
tinentiam, cui contrarium fecisti concubitum femine, quasi 'con-
cubitum' dicere non sat esset, ubi nescio quem concubitum
videris excipere; et si 'concubitum cum femina' erat dicendum,
potius quam 'concubitum femine'. An sic Plinius idem de
Essenorum gente ait? quam et si continentem, tamen celibem
non vocat: 'Gens sola et in toto orbe preter ceteras mira, sine
ulla femina, omni Venere abdicata.
' Qui sequitur multo
intolerabilior est error. Vos appello, viri ut fortissimi sic circum-
spectissimi genuenses: huncine in numerum collegiumque ve-
strorum recipietis quos cancellarios appellatis, tam hebetem,
tam vacui capitis, tam mentecaptum ut velit natum esse
filium homini et ab uxore et omnino a feminis abstinenti, et


pagina successiva »
 
p. 127