BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 129

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


attinet, quoniam gentilitatem ita adamare videri cupis, a Grecis
'prophete Apollinis' dicebantur fatidice femine; et Latinorum
Macrobius inquit in Saturnalibus: 'Sacerdotes Egyptiorum quos
prophetas vocant.
' Verum, o Panormita, qui poeta vocari
gaudes, iners ac deses, nescis a Paulo poetas appellari 'prophe-
tas', grece quidem, sed latine non mutatum, quod ad Titum de
Epimenide scribit: 'Quidam proprius eorum propheta.' Ite nunc
et huic detrahite vocabulo!
«Nondum a scurrando vacans... verbum illud 'scur-
rando', quod rarissime usitatum est et pro obsoleto habendum,
ut puto.
» Quis tam inops mentis coniunxit unquam 'usi-
tatum', quod est frequentativum, et 'rarissime'? cum 'raro' et
'frequenter' invicem pugnent, perinde ac siquis dicat: 'raro
frequenter studeo.' Sed sane sint eo usi rarissime auctores,
nonne satis est hoc mihi pro defensione quod usi sunt? At pro
obsoleto ais habendum (quanquam ne hoc quidem ais, sed pro
incerto babes: cur ergo alteri pro certo vitio obiicis?), quod
profecto non fecisses, si et Horatii meminisses incipientis epi-
stolam sic:
Si bene te novi, metues, liberrime Lolli,
scurrantis speciem prebere, professus amicum

inque coniuncta huic epistola Aristippus in Diogenem loquitur:
Scurror ego ipse mihi, populo tu;
et animadvertisses huiusmodi verborum formandorum vel
maximam esse licentiam, ut a 'scortum' 'scortor', a 'procus'
'procor', a 'poeta' 'poetor', a 'nuge' 'nugor', a 'sycophanta' 'sy-
cophantor', a 'parasitus' 'parasitor', a 'viaticum' 'viaticor', a
'meridies' 'meridior', a 'podagra' 'podagror' (unde Ennius:
Nunquam poetor nisi dum podagror),


pagina successiva »
 
p. 129