BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Triumphi » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 130

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


a'iuvenis' 'iuvenor', a 'bubalus' 'bubalor', a 'rusticus' 'rusticor',
a 'villicus' 'villicor', a 'grecus' 'pergrecor', a 'fornix' 'fornicor'
(quod est habere in fornice meretricem, licet nunc a plerisque
pro 'scortari' usurpatur) et infinita huiusmodi penes optimos
probatissimos scriptores, ita a 'scurra' 'scurror': quod si non
repperissem, tamen ex proportione fingere potuissem sine ulla
eruditorum reprehensione.
«Quasi ficos edisset, qui nondum maturi erant... Sed,
bone grammatice, unde didicisti 'ficos' masculini generis esse?
Nescis 'ficus' vel 'ficos' pro fructu feminino genere dici omnia-
que fructuum nomina aut neutri generis esse, ut 'pirum', 'ma-
lum', aut feminini, quod genus 'nux', 'glans', 'oliva', 'castanea'?
Dicemus ficus quas scimus in arbore nasci,
dicemus ficos, o bone Valla, tuos
.
»
Hi sunt ioci Panormite, hi sales, agnosco ex sententia et
ex versu hominem. Differamus in suum tempus respondere con-
tumelie, licet quis morbus sit ficus qui obiicit ignorat, nam
plerunque in barba est: et si Panormita ut imberbium amator,
ita ipse prope imberbis est, vix ullis in facie interlucentibus
pilis, ne dicam de vertice, nullis interlucentibus capillis toto
lucenti, quasi mortui calva. Sed versum Martialis, ut est
apud Priscianum, sue sinceritati reddamus:
dicemus ficus, Ceciliane, tuos.
«Sic Martialis, sic Priscianus, sic Iuvenalis inquiens:
Si vis aliam decerpere ficum,
sic usus dicendi magister,
quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.


pagina successiva »
 
p. 130