BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Epinomis » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 131

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

Ecquid te pudet ista ignorare que pueris nescire turpe est?»
Ais 'sic Martialis, sic Priscianus, sic Iuvenalis, sic usus'.
Primum, inepte Priscianum, qui hec precipit, cum Martiale
coniungis, qui poeta est, et eo ineptius quod huius auctoritate
preceptum suum confirmat Priscianus, ut pro uno testimonio
hec, non pro duobus, haberi debeant. Deinde, cur a Mar-
tiale et Prisciano recedis, male recitans poete versum? cum
enim inquit Priscianus, et ostendit, et vitium et fructum quarte
esse declinationis, genere autem differre, palam est te scriptu-
ram sive stulte, sive malitiose corrumpere, nec sequi eos quos
sequi te dicis. Ad hec, si Priscianus, auctoritatequoque
Martialis, vult 'ficum' quarte demum declinationis esse, quo
mihi istam Prisciani Martialisque mentionem, ubi de 'ficu', non
de 'fico' agitur? quo mihi Iuvenalem, quo mihi usum et Horatii
versum? Quasi ego negem'ficum' quarte generis esse feminini,
quia utor 'fico', quod tu reperiri fateris. Vides ut fatue
contra me argumentaris, ut fatue Iuvenalem et usum de eadem
declinatione in testimonium vocas, cum de alia sit dubium, ut
fatue 'ficos' ais generis esse, sicut 'ficus', feminini, quod nullo
confirmas nec precepto nec exemplo. Ubi perfrices velim
frontem ac respondeas an arti sue satisfecerit Priscianus, qui
cuius sit generis 'ficus', 'fici' pro fructu reliquit in medio, cum
non semel precipiat pro arbore in quarta declinatione esse fe-
minini; nisi volumus eum masculini esse velle, dum inquit:
'Omnia in us correpta, vel secunde, vel quarte, generis esse
masculini, preter arborum nomina.
' Age vero demus Pri-
scianum idem quod tu dicere, omnia fructuum nomina aut
neutri generis esse aut feminini: quid vos aut ille respondeat
in 'dactylus?' quid in 'balanus', qui et ipse fructus est palme,
generis utrunque masculini? quid in 'pineos', apud quosdam
pro fructu pinus, idest illis minutis? Taceo 'corimbos' hedere
et 'racemos' vitis. Quid, ut vos fortius strictiusque angam,
in 'grossus'? qui etiam huius ipsius de qua agimus arboris
fructus est, dicente Plinio: 'Ficos sub folio, grossos supra fo-


pagina successiva »
 
p. 131