BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Cicero, Marcus Tullius - De oratore » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 132

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

lium nasci.' Quod si itaque (ut iam concludam) aliquod
fructus genus et huius arboris fructus est masculini, ut notum
est, quid tandem mirum si 'ficus', 'fici' in masculino sum usus,
non sine auctoritate presertim vel Cornelii Celsi, vel Columelle,
vel Plinii aliorumque nonnullorum, ubi hoc nomen generequo-
que masculino secunda declinatione legimus usurpatum? At
corrupti sunt codices. Cuius istud est affermare? Certe
vetustos aliquot evolvi et Cornelii his verbis: 'Fico pingui leviter
cocto
' et 'Fici aridi partem nepete mixtam', et Plinii: 'In ficis
mirabiles sunt abortivi, qui nunquam maturescunt.
' Nec tamen
ita temerarius extiti ut incerte me scripture committerem, quip-
pe qui de hac re multisque aliis cum eruditis ante publicatio-
nem communicare statuissem. Tu potius, tu temerarius
extitisti in reprehendendo, vir tantum a peritia distans quantum
ego ab imperitia, qui pro negatione posuisti affirmationem:
'ecquid te pudet ignorare' pro 'ecquid te non pudet', ut iterum
reprehendi superius.
II «Ad hanc facetiam cum rex arrisisset. Nescis 'facetias' plu-
raliter tantum dici, non facetiam, sicut 'ferias', 'quisquilias',
'nundinas'?
» Ita ne propter unum verbum facetum dicere
debui 'ad has facetias'? quod absurdum sit. Quis istud precepit
carere singulari 'facetias'? An licentius est 'facetia' quam 'blan-
ditia'? Non arbitror. Nam de uno verbo blando dicam 'ad has
blanditias'? Atqui Cicero De petendo consulatu ad fratrem
inquit: 'Ea desiderat nomenclationem, blanditiam, assuidita-
tem, benignitatem, rumorem, spem
'; paulo post: 'Sed opus est
magnopere blanditia, que etiam si vitiosa est et turpis in cetera
vita, tamen in petitione necessaria.
' Possum multa similia afferre,
ut 'liberum' pro 'filium' apud Quintilianum et Paulum Caium-
que iurisconsultos, et 'pugillarem' et 'codicillum', cum sciamus


pagina successiva »
 
p. 132