BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Cicero, Marcus Tullius - De officiis » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 134

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


tiris, negas in usu esse, dehinc addis impropria, quasi de iis que
extra usum sunt queramus propria sint necne. Sunt inusitata
oratoribus, sunt inusitata historicis. At ego ex utrisque testi-
monia proferam. Cicero in Hortensio: 'Vidit enim, quod vi-
dendum fuit, appendicem animi esse corpus nihilque in eo esse
magnum.
' Idem Pro Rabirio postumo: 'Est enim hec causa quo
ea pecunia pervenerit quasi appendicula cause iudicate atque
damnate.
' Addam huic velut oratorem Ulpianum, qui de acqui-
renda vel amittenda possessione vel hereditate ait: 'Idem dico
et si filius familias vel servus iussu domini vel patris adierit
hereditatem, vel emancipatus, vei manumissus ex causa substi-
tutionis adeat: erunt namque heredes, sunt enim appendices
precedentis institutionis.
' Accipe nunc historicos. Livius:
'Cohortatusque predicatione vera qua in Tuscis, qua in Samnio
partorum decorum, appendicem Etrusci belli conficere iubet
'
et alibi: 'Qui cum Chersonesum Lysimachiamque dederunt,
Maroneamquoque atque Enum profecto dedisse, que ipsa pro-
pinquitate regionis velut appendices maioris muneris essent.
'
Iterum: 'Peditum agmen, in ripa elephantos ante quadraginta
disponit. Carpentanorum cum appendicibus Olcadum Vacceo-
rumque centum milia fuere, invicta acies si equo dimicaretur
campo.
' Hec satis exempla docent hoc non esse nomen inusi-
tatum. Nunc docebo eius me proprietatem non potuisse
ignorare, cum scirem a Marcello quidem sic scribi: 'Appendix
dicitur quod alii est adiunctum
'; a Festo autem sic: 'Ampedices
dicebantur ab antiquis quod circumpenderent, quos nunc ap-
pendices dicimus
'; ut Plinium transeam, qui in XXIV ait: 'Spina
est appendix appellata, quoniam bacce puniceo colore appendi-
ces vocantur.
' Sunt ne, scelerate, verborum inopes Cicero,
Ulpianus, Livius ceterique apud quos hoc nomen invenitur
(nam mihi culpa communis cum illis est, quia ut ipsi sic ego
sum usus)? An tu inops verborum, sententiarum, doctrine ac
sensus? Venio nunc ad alterum vocabulum, 'sesquialtera'.


pagina successiva »
 
p. 134