BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Hbr » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 135

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


Quid usitatius in arithmetica, musica, geometria quam 'sesqui-
altera' (quod 'hemiolon' greci vocant), 'sesquitertia', 'sesqui-
quarta', 'sequiquinta' et ita deinceps? Nisi negas has artes ad
oratoriam pertinere, quarum quis sapor esset ne tenui quidem
gustu experiri voluisti potuisti ve: ita tenui semper litterarum
cibo ac brevi volatu ut cicade (nam illis assimilis es) fuisti con-
tentus. Transeo Quintilianum quemnunquam inspexisti;
nonne ita scribit in Oratore Cicero: 'Ut necesse sit partem pedis
aut equalem esse alteri parti, aut altero tanto, aut sesqui esse
maiorem
'? Infinita possem ex optimis auctoribus exempla re-
petere, ut 'sesquiopus' apud Plautum, ut 'sesquipedalis' apud
Horatium ac mille alios et 'sesquipes', ut 'sesquiplaga' apud
Cornelium Tacitum: 'Et ille multum tremens, cum vix duobus
ictibus caput amputasset, sevitiam apud Neronem iactavit,
sesquiplaga interfectum a se dicendo
', ut 'sesquicyathus' apud
Cornelium Celsum: 'Aceti sesquicyathum, olei minus', ut 'se-
squihora
' apud Plinium filium: 'Egeram horis tribus et dimidia,
supererat sesquihora
'; cur non dixit 'supererat hora et dimidia'?
nempe quia sic fuit elegantius. Et tu, cicada, ais inelegan-
tius! In quo magis licet agnoscas imperitiam tuam quod sic
poteras emendare, si fuisset emendandum: 'Adiecta ei Cata-
lonia finitima, dimidio ampliore, vel dimidio quam hec amplio-
re.' Dixi imperitiam, addo stultitiam, quod cum de viribus ego,
non de finibus agam, tu pro 'appendice' 'finitima' subdidisti:
ubi aliusquoque tuus error agnoscitur, quod non provincia
tota toti alteri provincie finitima est, sed extremi utriusque
provincie populi et invicem accole; neque enim Italia Gallie
finitima est et Gallia Italie, sed Italos extremos qui ad Galliam
vergunt illi finitimos et Gallos qui ad Italiam huic finitimos
dicas.
«Itaque visus est minus solvisse questionem quam innodasse.


pagina successiva »
 
p. 135