BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 136

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium

Hoc quidem incomposite et ineleganter a te dictum: est enim
ambiguus et obscurus sermo et contorte prolata sententia. Ne-
que enim isto modo dicendum fuit, sed sic potius: 'Itaque magis
innodasse questionem quam solvisse vel explicasse visus est'.
»
An idem est 'magis innodare' quam 'minus solvere'? item
'magis solvere' quam 'minus innodare'? Quid enim, si de me,
qui vos duos minimum et amo et metuo, dicam: 'quidam vos
minus metuit quam odit', tu tanquam ambigue, obscure, con-
torte locutum sic corriges: 'quidam magis vos odit quam metuit',
quasi multum metuam, plus oderim, ut quod ego imminuen-
dum putavi, tu me nolente exaugeas? Alia est ergo hec, alfa
illa sententia. Sed agam potius exemplis tecum, qui tan-
quam ratione vaces, nulla potes ratione pervinci. Cur M. Tul-
lius inquit: 'Ego vero me minus diu senem esse vellem, quam
esse senem antequam essem
' et alibi: 'Quod si in alterutro pec-
candum sit, malim minus timidus quam parum prudens vide-
ri
'? Cur Plinius in secundo Naturalis Historie: 'Neque omnium
rerum afferri posse causas minus minim est quam constare in
aliquibus
'? Cur Titus Livius: 'In Fabio minus in bono
constans quam novum in malitia ingenium esse
' et iterum:
'Magis vereor ne parum inde glorie quam ne nimium belli sit'
et iterum: 'Nihilo militie quam domi melius respublica admi-
nistrata est
'? Cur non dixit: 'multo melius domi quam militie
res publica administrata est?' Nempe quia diversa erat futura
sententia: quod item in nostris verbis usu venit. Hec pro
me. Cur autem tu 'incomposite, ineleganter, contorte', cur 'ser-
monem', deinde 'sententiam', cur 'prolatam contorte senten-
tiam', potius quam 'contortam sententiam' dixeris imperitia
tua viderit.


pagina successiva »
 
p. 136