BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Phaedrus » Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Valla, Lorenzo Antidotum in Facium - p. 140

Valla, Lorenzo

Antidotum in Facium


tamen appellari 'patricios'; iterum, quod licet Carthagi-
nenses Campanosque non abnuas sic vocari, quia <more> Ro-
manorum rem publicam administrarent, tamen concedis nun-
quam hoc nomine appellatos; tertio, quod vetas me posse
saltem improprie vocare 'patricios', quos improprie sic vocari
posse concedis. Ad extremum, elegantiam tuam requiro, sagax
et argute indagator elegantie: quis politus scriptor eo modo
'scilicet' usus est quo tu?
III «Gilbertus Centellia cum bene magna manu clientum in
agrum Valentinum incursionem facit
. Mendicus, ut video, sem-
per eris. 'Cum bene magna manu': isto modo diceret sutor ali-
quis aut caupo, non certe historiographus, quo verbo hactenus
iam ter aut sepius usus es, quasi nescias aut 'cum satis magna',
aut, si 'bene' pro 'valde' accipi vis, 'cum permagna militum
manu' dicere.
» Possum iisdem quibus apud Terentium
Menedemus uti verbis:
Ego me non tam astutum neque tam perspicacem esse id certo scio,
sed hic adiutor meus et monitor et premonstrator Chremes
hoc mihi prestat: in me quidvis harum rerum convenit,
que aunt dicta in stultum, caudex, stipes, asinus, plumbeus;
in illum nihil potest, nam superat eius stultitia hec omnia
.
Nonne ait Cicero, ne superius repetam exemplum, De
oratore
: 'Si ad te bene ante lucem venisset'? Et Pro Murena:
'Cum bene magna caterva sua venit' et De finibus: 'Habent enim
et bene magnam et satis litigiosam disputationem.
' O vere suto-
ris fili cauponisque, immo in cauponem sutoremque patrem
contumeliosus et impius, questum illi suum ac vitam expro-
brando! Sutor ne Cicero et caupo? Caupo ne ac sutor Op-
pius Irtius ve? apud quem in ultimo commentario de gestis


pagina successiva »
 
p. 140